라틴어 문장 검색

captivis quoque restitutis, Pincenarii et Comanitae sedati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 70:5)
Principes igitur Christianorum, qui convenerant, post dies paucos recordati confratris et principis Christiani, eumque sic indiscussum [0624B] a Tankrado in vinculis teneri, obnixe precati sunt ut in nomine Christi tam magnificum principem solveret ac suis restitueret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:3)
Tankradus vero satisfaciens precibus confratrum peregrinorum, hac apposita conditione, a carcere eductum restituit, ne quidquam terrae hac ex parte civitatis Acrae invaderet, et id sacramento obligatus observaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:4)
Vix a montanis Jerusalem rex et sui [0627B] egressi sunt, et ecce in valle et amplissima planitie Rames inimica agmina Sarracenorum, Arabumque et Azopart appropinquabant cum infinitis millibus equitum et peditum, volentes in virtute hac Jerusalem recuperare, regem et fideles Christi expugnare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 6:3)
qui patriarchatus dignitatem recuperare arbitrans, cum Tankrado Japhet descendere disposuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 28:3)
Unde Tankradus et Baldewinus de Burg, Willhelmus quoque comes Pictavii, pariterque Willhelmus Carpentarius, [0632B] consilio inito qualiter patriarcha restituatur, regi legationem direxerunt, videlicet ut patriarcham in suam sedem relocaret, alioqui nequaquam eos in ultionem suorum Ascalonem posse descendere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 28:4)
At Baldewinus rex intellecta hac longa obsidione circa urbem Japhet, et suorum confratrum consumptione, jam paulisper sanitate recuperata, ad Japhet descendere disposuit, ut audito ejus adventu minus Christianos cives Sarraceni terrerent et in urbis obsidione manerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 50:1)
Hanc [0640D] itaque praedam illis abducentibus, Christiani cives urbis Caesareae ira commoti, ab urbe ferme ducenti sunt progressi cum solo equite, qui diu etiam febre correptus, vehementer elanguit, et adhuc parum sanitatis recuperaverat, ac milites Arabes in arcu et sagitta et lancea sunt persecuti, ut praedam excuterent et reducerent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:3)
Quoniam si imperatoris volueris refutare pecuniam, et tam grandis talenti dimidium a me suscipere, me pristinae libertati restituere, a manicis his absolvere in omni, qua placuerit, conditione, in Deo meo jurans, tibi inseparabilis dilectionis et fidelitatis vinculo astringar, imo universi principes Christianorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 70:9)
- Donimanus, accepto consilio amicorum, Boemundum sub pecunia pristinae restituit libertati.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 71:3)
Boemundus igitur nimium gavisus eo quod jam per biennium vincula et carceres passus, nunc autem quod gratiam in oculis Donimani, Deo miserante, invenisset, et plurimam suae redemptionis clementiam, ad universos cognatos et amicos suos tam Antiochiam quam Rohas et in Siciliam pro congreganda pecunia misit, et ut congregatam designata die afferrent in regionem urbis Malatinae, [0644C] ubi reducendus et restituendus erat, concordia quoque et foedus cum Donimano firmandum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:13)
Alioqui scias te nunquam regis gratiam recuperare, et effugere manus et indignationem Turcorum.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 74:8)
Altera autem die exorta, Armenii cives ejusdem urbis, inito consilio cum universis, qui convenerant ad lamentandum tam illustrem principem, Tankradum loco ejus restituerunt, dum viderent, si Baldewinus redimi aut liberari posset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 82:4)
- Rex pecunia Sidoniorum sublevatus, Tabariam rediit, et Gervasium loco Hugonis restituit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 13:2)
Quapropter Gervasium virum illustrem et nobilissimum, de regno occidentalis Franciae ortum, belli gnarum et assuetum, loco Hugonis restituit, ac praeficit Tabariae et universae regioni, sciens cum fidelem et bello acerrimum contra omnes gentilium, Sarracenorum, Turcorum, Damascenorum incursus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION