라틴어 문장 검색

Recognosce tandem mecum noctem illam superiorem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 8:4)
Quintus frater, qui Argiletani aedifici reliquum dodrantem emit HS d_c_c_x_x_v_, Tusculanum venditat, ut, si possit, emat Pacilianam domum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 14 14:3)
valde te venditavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS AD ATTICVM, letter 16 33:3)
et in eo me etiam Tulliae meae venditabo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS AD ATTICVM, letter 16 8:3)
. audivimus nihil aliud nisi imperata ἐπικεφάλαια solvere non posse, ὠνα`σ omnium venditas, civitatum gemitus, ploratus, monstra quaedam non hominis sed ferae nescio cuius immanis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 16 4:3)
hunc σπονδειάζοντα si cui voles τῶν νεωτέρων pro tuo vendito.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 2 2:5)
recognovi enim tuam pristinam virtutem etiam in salute communi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11C 1:3)
qui nunc quo modo occurrunt, quo modo autem se venditant Caesari!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 16 2:9)
tamenne dubitemus an ei nos etiam cum periculo venditemus, quicum coniuncti ne cum praemio quidem voluimus esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 6:7)
verba tua recognosce et aude negare servientis adversus regem istas esse preces.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 16 1:9)
S. v. h. e. e. q. v. legi tuas litteras, in quibus mirificum tuum erga me amorem recognovi ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 12 1:1)
docet enim quemvis, qui omnium rerum rudis esse videatur, bene interroganti respondentem declarare se non tum illa discere, sed reminiscendo recognoscere, nec vero fieri ullo modo posse, ut a pueris tot rerum atque tantarum insitas et quasi consignatas in animis notiones, quas ἐννοίασ vocant, haberemus, nisi animus, ante quam in corpus intravisset, in rerum cognitione viguisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 56:7)
Nam adhuc nec suturae quidem attulerat rusticus curiosas manus, et tanquam mendici spolium etiam fastidiose venditabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 13:1)
Malus cum sutor inopia deperditus Medicinam ignoto facere coepisset loco Et venditaret falso antidotum nomine, Verbosis acquisivit sibi famam strophis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ex sutore medicus.1)
Tranquillus contubernalis meus vult emere agellum, quem venditare amicus tuus dicitur.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 24 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION