라틴어 문장 검색

» Boemundus et Reymundus videntes quod manus universa Christianorum ad vocem ducis Godefridi viam Hasart insistebat, et quod dux caeterique confratres eis in ira loquerentur, recordati sunt quod injuste egissent erga fratres suos;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 22:5)
Inter haec mutuae charitatis gaudia utrinque sui recordati Christiani nominis et communiter habitae tribulationis, passionis et pristinae dilectionis, internuntios constituerunt, qui Boemundum de injustitia sua arguerent et de concordia interpellarent, quatenus compunctus fratribus reconciliari non abnueret, fratres quoque eum satisfacientem benigne in [0568C] concordiam et charitatem reciperent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 120:1)
Principes igitur Christianorum, qui convenerant, post dies paucos recordati confratris et principis Christiani, eumque sic indiscussum [0624B] a Tankrado in vinculis teneri, obnixe precati sunt ut in nomine Christi tam magnificum principem solveret ac suis restitueret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 84:3)
et ut recognoscant quomodo tanti viri perditio omni eorum damno et combustioni nequaquam possit comparari et appretiari, et in tanti militis decollatione non ultra Ascalonitas damna sua velle recordari aut dolere.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:22)
"Itaque tua," secundum Senecam, futura provideat, preterita recordetur, presentia ordinet.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 72:17)
Et si forte spem posueris in longa vita, recordare frequenter, quodSeneca dixit, "In longa vita pulvis et lutum et pluvia."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 89:16)
Et recordare eciam omnia mundana transitoria foreatque caduca.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 89:18)
Tu ergo cum peccare cupis, recordare quod Deus cum celesticuria te videt, tuique peccati testis et iudex est affuturus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 95:19)
at illa distulit aliquantulum recordata de verboOvidii, De Remedio Amoris, qui dixit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 5:4)
præsentiaordina, futura provide, præterita recordare;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 147:5)
et, si bene recordaris, istud qualeconsilium quasi examinatum est supra in titulo:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 206:5)
Ad similitudinem itaque prædictam forte dedignatusDeus permisit, filiam tuam a tribus hostibus, per fenestras cum scalisascendentibus, quinque plagis corporalibus vulnerari, videlicet in oculo, naso, ore, manibus et auribus, ad hoc ut deberes recordari, Christum quinqueplagas in corpore suo pertulisse, ut te et filiam tuam et totum humanumgenus a talibus hostibus ac plagis redimeret, salvaret atque sanaret.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 222:7)
Non enim periculum periculo in hoc casupoteris vincere, sed duplicare, si de prædictis volueris recordari.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 247:5)
Et eciam recordemur conscilii Salomonis, qui dixit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 16:7)
Videamus itaque quid sit ratio, quid justitia et quæsunt juris præcepta.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, SERMO JANUENSIS 26:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION