라틴어 문장 검색

"Illic post multas epulas, ubi convivium caluit et incestae libidinis ebriatis fervor exarsit, canis qui candelabro nexus est, iactu offulae ultra spatium lineae, qua vinctus est, ad impetum et saltum provocatur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:22)
ut M. Lepidus, cum, ceteris se in campo exercentibus, ipse in herba recubuisset, "vellem hoc esset," inquit "laborare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 287:2)
Ut igitur ante meridiem discesserunt paulumque requierunt, in primis hoc a se Cotta animadversum esse dicebat, omne illud tempus meridianum Crassum in acerrima atque attentissima cogitatione posuisse seseque, qui vultum eius, cum ei dicendum esset, obtutumque oculorum in cogitando probe nosset atque in maximis causis saepe vidisset, tum dedita opera quiescentibus aliis in eam exedram venisse, in qua Crassus posito lectulo recubuisset, cumque eum defixum in cogitatione esse sensisset, statim recessisse atque in eo silentio duas horas fere esse consumptas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 17:1)
dein cum se conlegisset idque visum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 84:4)
dein cum se collegisset idque visum pro nihilo habendum esse duxisset, recubuisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 84:5)
Vides illum qui in imo imus recumbit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 38:16)
Nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam super mensam eversum et vasa omnia crystallina comminuit et oleo ferventi aliquot convivas respersit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 64:20)
Sed narra mihi, Gai, rogo, Fortunata quare non recumbit?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:18)
Nec contentus fuit recumbere, sed continuo Ephesum tragoedum coepit imitari et subinde dominum suum sponsione provocare si prasinus proximis circensibus primam palmam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:23)
Eumolpus contumeliae impatiens rapit ligneum candelabrum sequiturque abeuntem et creberrimis ictibus supercilium suum vindicat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:9)
Sed ille candelabro se ab omni periculo vindicabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:14)
Rediit hora dicta, recubuit.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Poeta.12)
Animadvertit qui mihi proximus recumbebat, et an probarem interrogavit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 3:1)
Veiento proximus atque etiam in sinu recumbebat:
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 4:6)
Iuxta recumbis et vesceris, atque etiam ex ipso fonte - nam est frigidissimus - potas;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION