라틴어 문장 검색

tunc sic, neglectos hedera redimita capillos, prima sui coepit Calliopea chori:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권43)
turrigera frontem Cybele redimita corona convocat aeternos ad sua festa deos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권198)
ignis in Iliacis nunc erit usque focis, nullaque dicetur vittas temerasse sacerdos hoc duce nec viva defodietur humo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권297)
hac ibi luce ferunt Matutae sacra parenti sceptriferas Servi templa dedisse manus, quae dea sit, quare famulas a limine templi arceat (arcet enim) libaque tosta petat, Bacche, racemiferos hedera redimite capillos, si domus illa tua est, dirige vatis opus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권311)
Tu quoque , quid dubitas ferales sumere vittas ?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 5:9)
Vitta coercebat positos sine lege capillos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 50:7)
ubi fibula vestem, vitta coercuerat neglectos alba capillos, et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum, miles erat Phoebes:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 34:7)
Festum celebrare sacerdos inmunesque operum famulas dominasque suorum pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, serta coma, manibus frondentes sumere thyrsos iusserat, et saevam laesi fore numinis iram vaticinatus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 3:2)
Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon invicti, vinci si possent caestibus enses, Phinea cecidere manu, Cererisque sacerdos Ampycus, albenti velatus tempora vitta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 10:7)
sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens crinales vittas adflabat anhelitus oris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 57:25)
Fovet ignibus aras muneribusque deos implet, feriuntque secures colla torosa boum vinctorum corpora vittis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 37:2)
vittae mediam memoresque tabellae sertaque cingebant, voti argumenta potentis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 76:5)
Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros causa rogat frontis, cum sic Calydonius amnis coepit inornatos redimitus harundine crines:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 3:1)
dumque avidis comprenditur ignibus agger, congeriem silvae Nemeaeo vellere summam sternis et inposita clavae cervice recumbis, haud alio vultu, quam si conviva iaceres inter plena meri redimitus pocula sertis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 18:11)
At illa crinalem capiti vittam nataeque sibique detrahit et passis aram complexa capillis "Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque quae colis et septem digestum in cornua Nilum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 63:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION