라틴어 문장 검색

Navigavit autem Gabatus (it ipse post reditum suum referebat, adducens etiam navigationis suae universae chartam) longe admodum versus occidentem qum quarta parte septentrionalis plagae iuxta boreale latus Terrae de Labrador usque dum ad latitudinem pervenisset sexaginta septem graduum cum dimidio, mare continuo reperiens apertum et pervium.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:11)
Nam siquid inter omissa retulerimus (modo sit dignioris subjecti) cujus ratio paulo videatur obscurior adeo ut merito suspicari possimus homines non facile intellecturos quid nobis velimus aut quale sit illud opus quod animo et cogitatione complectimur, perpetuo nobis curae erit aut praecepta hujusmodi operis conficiendi aut etiam partem operis ipsius jam a nobis confectam ad exemplum totius subjungere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:2)
Atque ex philosophiis istis Graecorum, et derivationibus earum per particulares scientias, jam per tot annorum spatia, vix unum experimentum adduci potest, quod ad hominum statum levandum et juvandum spectet, et philosophiae speculationibus ac dogmatibus vere acceptum referri possit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 161:3)
solere sane eos adhuc nihil aliud agere, quam ut eorum quae rara sunt causas ad ea quae frequenter fiunt referant et accommodent, at ipsorum quae frequenter eveniunt nullas causas inquirant, sed ea ipsa recipiant tanquam concessa et admissa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 291:2)
Nos autem scimus, si minus sincera fide agere voluissemus, non difficile fuisse nobis, ista quae afferuntur vel ad antiqua saecula ante Graecorum tempora (cum scientiae de natura magis fortasse sed tamen majore cum silentio floruerint, neque in Graecorum tubas et fistulas adhuc incidissent), vel etiam (per partes certe) ad aliquos ex Graecis ipsis referre, atque astipulationem et honorem inde petere:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 303:1)
et tamen referunt ignem fatuum (quem vocant), qui etiam aliquando impingitur in parietem, non multum habere caloris;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 94:2)
Verum haec et similia opportunius est referre ad Inquisitionem de Frigido.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 136:5)
Et tamen referunt de Constantio, aliisque nonnullis qui constitutionis et habitus corporis admodum sicci fuerunt, quod acutissimis febribus correpti ita incaluerint ut manum admotam aliquantulum urere visi sint.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 148:4)
quia aurum solidum est et consistens, quod genus referri videtur ad densum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 267:6)
Similiter in genere omnes exquisitae probationes corporum sive naturalium sive artificialium, per quas vera dignoscuntur ab adulterinis, meliora a vilioribus, huc referri debent:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 395:1)
3. At tertius ex septem modis refertur ad magnum illud organum, tam naturae quam artis, quoad operandum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 482:1)
Eadem fere res est quae adumbratur in portentoso illo antiquorum commento quod mysterio videtur non carere, imo et statum Christianum non obscure referre, nimium de Hercule, qui dum ad solvenda Promethei vincula proficisceretur (in Prometheo autem figura naturae humanae repraesentatur) Oceani longitudinem in poculo figulino emensus est, ubi ad vivum Christiana constantia depingitur, quae in fragili carnis testa per mundi fluctus undique circumfusos navigat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, V. DE REBUS ADVERSIS 1:7)
Ad se omnia referre tolerabilius est in viris principibus, quia ipsi intra personam suam non consistunt, sed publico periculo et fortuna degunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIII. DE PRUDENTIA QUAE SIBI SAPIT 1:8)
Tum etiam in signum trahitur Papam illum omnia ad familiae suae amplitudinem referre in animo habere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:21)
Quam traxisse moras longae regionis ad (h)oras Eius amica dolens, comitemque relinquere nolens, Mittit collegam, sibi quae se nunciet egram, Nec fore cuiusquam sibi spem medicaminis usquam, Idque referre monet, si cor sibi simia donet, Arte salutari sic se cito posse iuuari.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION