라틴어 문장 검색

Appi vulnera non refrico, sed apparent nec occuli possunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 15 4:5)
crebro refricat lippitudo non illa quidem perodiosa sed tamen quae impediat scriptionem meam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 17 4:1)
quae res forsitan sit refricatura vulnus meum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 18 2:7)
nec haec quae refricant hic me magis angunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 45 3:5)
de tuo autem filio, vereor ne, si nihil ad te scripserim, debitum eius virtuti videar testimonium non dedisse, sin autem omnia, quae sentio, perscripserim, ne refricem meis litteris desiderium ac dolorem tuum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 17 5:1)
Encolpius quidem lector, ille seria nostra ille deliciae, exasperatis faucibus pulvere sanguinem reiecit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 1 2:1)
Quod si concussas Triton exasperet undas, Quam tibi sit toto nullus in ore color!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1120)
Inque repentinos convivia versa tumultus adsimilare freto possis, quod saeva quietum ventorum rabies motis exasperat undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 2:3)
placidissimus illum foederis humani consensus prosperat orbi, seditione fugat, saevis exasperat armis, munere pacis alit, retinet pietate quieta.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2208)
serrata lectum regula dente infrequenti exasperat, cui multa carbonum strues vivum vaporat halitum.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.69)
narravit accusator neque ita ut, quae essent acta, tantum indicaret, sed adiecit invidiam, rem verbis exasperavit, accesserunt probationes, peroratio incendit et plenos irae reliquit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 164:2)
praeterea ut sint fauces integrae, id est molles ac leves, quarum vitio et frangitur et et exasperatur et scinditur vox.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 167:1)
nam ut tibiae eodem spiritu alium clausis, alium apertis foraminibus, alium non satis purgatae, alium sonum reddunt, ita fauces tumentes strangulant vocem, obtusae obscurant, rasae exasperant, convulsae fractis sunt organis similes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 167:2)
Temerarius gubernator contempsit austri minas, ille est enim, qui Siculum pelagus exasperet et in vertices cogat;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 14 8:2)
quibus cibis utaris, vinum quando virium causa advoces, quando intermittas, ne inritet et exasperet tussim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION