라틴어 문장 검색

Praeterea, cum intellectus humani una sit potentia speculativa et alia practica, quod apparet ex hoc quod homo quorundam est speculativus quorum non est activus, ut aeternorum, et quorundam etiam est activus secundum regimen intellectus per quod operatur medium eligibile in omnibus actionibus humanis, ex hoc scimus has duas potentias intellectuales in genere esse in homine.
(Boethius De Dacia, DE SUMMO BONO 2:1)
regimen summae rei penes Germanicum agendo Galliarum censui tum intentum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 31장4)
mox atro nubium globo effusa grando, simul variis undique procellis incerti fluctus prospectum adimere, regimen inpedire;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 23장4)
simul causas cur non ipse, non Drusus profecti ad id bellum forent, adiunxit, magnitudinem imperii extollens, neque decorum principibus, si una alterave civitas turbet * * omissa urbe, unde in omnia regimen.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 47장3)
ad vana et totiens inrisa revolutus, de reddenda re publica utque consules seu quis alius regimen susciperent, vero quoque et honesto fidem dempsit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 9장3)
igitur distrahi cohortis ambitu duorum et, si ab uno regerentur, intentiorem fore disciplinam adseverante uxore, transfertur regimen cohortium ad Burrum Afranium, egregiae militaris famae, gnarum tamen cuius sponte praeficeretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 42장2)
caelare, pingere, cantus aut regimen equorum exercere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 3장11)
audiretur hinc Germanici filia, inde debilis rursus Burrus et exul Seneca, trunca scilicet manu et professoria lingua generis humani regimen expostulantes.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장9)
cetera per omnis imperii partis perinde egregia quam si non Nero sed Thrasea regimen eorum teneret?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 49장6)
superest tibi robur et tot per annos visum fastigii regimen:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 54장7)
accendebat dolorem eorum Monobazus, quem penes Adiabenum regimen, quod praesidium aut unde peteret rogitans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 1장5)
ne quieto quidem milite regimen;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 9장2)
mihi consilium et virtutis vestrae regimen relinquite.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 84장7)
ac ne inermes provinciae barbaris nationibus exponerentur, principes Sarmatarum Iazugum, penes quos civitatis regimen, in commilitium adsciti.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 5장2)
recepit et morum legumque regimen aeque perpetuum, quo iure, quamquam sine censurae honore, censum tamen populi ter egit, primum ac tertium cum collega, medium solus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 27장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION