라틴어 문장 검색

Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi supraque profundum exstantem atque umeros innato murice tectum caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti inspirare iubet fluctusque et flumina signo iam revocare dato.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:6)
Inde Promethides placidis Epimethida dictis mulcet et "aut fallax" ait "est sollertia nobis, aut pia sunt nullumque nefas oracula suadent.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 40:3)
Dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet, incustoditae Pylios memorantur in agros processisse boves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 57:2)
Ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures tantaque dos oris linguae deperderet usum, virginei vultus et vox humana remansit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 52:5)
Non ego nostros abluere hic artus lassataque membra parabam, sed relevare sitim.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:16)
subit ille, nec ignes sentit anhelatos (tantum medicamina possunt), pendulaque audaci mulcet palearia dextra, suppositosque iugo pondus grave cogit aratri ducere et insuetum ferro proscindere campum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 7:9)
Aura (recordor enim) venias cantare solebam, meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros, utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 65:6)
Ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates submissoque humiles intrarunt vertice postes, membra senex posito iussit relevare sedili, quo superiniecit textum rude sedula Baucis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 66:1)
Lenis adhuc somnus placidis Erysichthona pennis mulcebat:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 85:1)
ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis traxit, et e terra corpus relevare volentem arcuit inque pedes mutavit bracchia primos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 26:4)
minimo ut relevere dolore, utque marem parias;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 57:5)
Isque metu vacuus naturalique pavore deposito celebrare domos mulcendaque colla quamlibet ignotis manibus praebere solebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 14:6)
Aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes, desit in hac mihi parte fides, nec credite factum, vel, si credetis, facti quoque credite poenam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 39:3)
Copia nulla famem relevat;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 16:2)
"Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum, pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris fessa ministeriis mulces reparasque labori, somnia, quae veras aequent imitantia formas, Herculea Trachine iube sub imagine regis Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 70:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION