라틴어 문장 검색

hoc mare quod tantum ex uasto patet urguetur in minimum, insidiosis excipitur angustiis uixque minimo aditus nauigio est et huius quoque remigium arcet inquietatione quod circumfluit mare, fallentia cursus uada altioribus internata, aspera scopulis, et cetera quae nauigantium uota decipiunt.
(세네카, Suasoriae, Trecenti Lacones contra Xersen missi, cum treceni ex omni Graecia missi fugissent, deliberant an et ipsi fugiant. 1:13)
"Oeagrius illic acclinis malo mediis intersonat Orpheus remigiis tantosque iubet nescire labores."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권134)
erigit adsuetum dextrae certamen, et alte sustentans rigidumque latus fortesque lacertos consulit ac vasto contorquet turbine, et ipse prosequitur, fugit horrendo per inania saltu iamque procul meminit dextrae servatque tenorem discus, nec dubia iunctave Menesthea victum transabiit meta:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권271)
talis agit sparsos mediisque in fluctibus heros frena manu pariter, pariter regit arma, pedum quem remigio sustentat equus2;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권115)
crudelitas praecipue, et odium ueritatis, amorque mendacii, ita ut, siquis eorum mitior et ueritati aliquatenus propior uideretur, in hunc quasi Brittaniae subuersorem omnium odia telaque sine respectu contorquerentur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIV.9)
cumque allocutione eius refecti, et benedictione petita domum rediremus, ecce subito, positis nobis in medio mari, interrupta est serenitas, qua uehebamur, et tanta ingruit tamque fera tempestatis hiems, ut neque uelo neque remigio quicquam proficere, neque aliud quam mortem sperare ualeremus.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. I.5)
sed aptae instructaeque remigio triginta et duae quinqueremes erant et triremes quinque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 220:2)
sed circa Crotonem Sybarimque suppleverat remigio navis, instructamque et armatam egregie pro magnitudine navium classem habebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 542:2)
prorae inter se iunctae haerebant, puppes alieno remigio circumagebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 548:1)
remigium classicique milites tranquillo in altum evecti, agilitatem navium simulacris navalis pugnae experiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 721:1)
una natura freti aestusque totius certaminis potens suis, alienis navibus nequiquam remigio in contrarium tendentes invehebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 455:1)
ibi eum parata instructaque remigio excepit navis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 571:1)
remigium omne Magnesiam missum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 116:2)
remigio veloque quantum poteris festina et fuge:
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 1, scene 34)
ubi portu eximus, homines remigio sequi, neque aves neque venti citius.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 387)

SEARCH

MENU NAVIGATION