라틴어 문장 검색

reiciendi genus est protinus aliud in vicem mittere et munus munere expungere.
(세네카, 행복론, Liber IV 192:4)
Sic et caetera omnia propter ipsum facienda sunt, alioquin ab ipso frustra remunerationem exspectaremus, si ea quae agimus propter ipsum non ageremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 1:40)
Ex quo et merito major dicitur tam dignitate perseverantiae, quam remunerationis debito;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:17)
cum ipsa videlicet sola, ut arbitror, remuneratione sit digna.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 2:18)
Bene et beati spiritus illi sive superna eorum mansio firmamento comparatur, qui caeteris per superbiam cernentibus, hoc in suae fidelitatis et humilitatis remunerationem acceperunt, ut sic in contemplatione divinae majestatis firmarentur, ut ulterius omnino labi non queant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:5)
Sic et caetera omnia propter ipsum facienda sunt, alioquin ab ipso frustra remunerationem exspectaremus, si ea quae agimus propter ipsum non ageremus.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:22)
I. Asciti aliquando in Britanniam, praecario munere, in perniciosum auxilium tres Germaniae populi, hoc est Saxones, Iuti et Angli, primum Britonibus interdiu fuere praesidii.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 3:1)
Quippe caput sancti regis, longius remotum a suo corpore, prorupit in vocem absque fibrarum opitulatione aut arteriarum praecordiali munere.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 15:2)
Sed et si mulierem videris nimia colorum varietate fucatam, eius non eligas formam nisi alia vice primo ipsam extra festiva diligenter aspicias, quia mulier in solo corporis fuco confidens non multum solet morum muneribus ornari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 5:1)
Cave igitur, Gualteri, ne inanis te decipiat mulierum forma, quia tanta solet esse mulieris astutia et eius multa facundia quod, postquam coeperis eius acquisitis gaudere muneribus, non videbitur tibi facilis ab ipsius amore regressus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, (prae) 5:3)
Et econtra, si vixissem tempore brevi, non essem tanto munere dignus, quia tempore modico bona fieri paucissima possunt.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 8:6)
Primo ergo, antequam petas, ea facere studeas quae petitis iudicentur digna muneribus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 9:7)
Profiteor etenim quod magnis sunt digna praeterita facta muneribus, verumtamen universis constat hominibus quod nullum in mundo bonum vel curialitas exercetur nisi ex amoris fonte derivetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:3)
Magis enim ad tuam laudem pertinere cognosco si ex tua gratia tantum mihi amorem vel spem largiaris amoris, quam si eum mihi praeteritorum factorum remunerationem concedas;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 10:8)
Si absque gravi labore magna parari non possunt, quum id quod postulas sit de maioribus unum, multis te oportet laboribus fatigari, ut ad quesita munera valeas pervenire.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, A. 중류층 남자가 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 14:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION