라틴어 문장 검색

Cotidie lacrimae, cotidie gemitus et, si quando repugnantem somnus imminens oppressisset, nuda humo vix ossa haerentia conlidebam.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 7:4)
Iam tibi ostenderem totius mundi ruinas, gentes gentibus et regnis regna conlisa;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 18:4)
nullum veretur, omnes se inferiores putat crebriusque in urbibus quam in cellula est et inter fratres simulat verecundiam, qui platearum turbis conliditur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 9:7)
nam neque conlidi sine inani posse videtur quicquam nec frangi nec findi in bina secando nec capere umorem neque item manabile frigus nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:24)
Frangitur armatum colliso pectore pectus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:41)
non quia renititur Sinon, nam contrarium esset 'qui se ignotum venientibus ultro'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 583)
actus conlisus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2232)
fractos conlisos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 721)
"Sic congregatis ignium seminibus soles alios atque alios semper splendere, sic exhalatis terrae vaporibus nebulas semper adolescere, quibus densatis coactisque nubes altius surgere, isdem labentibus pluvias fluere, flare ventos, grandines increpare, vel nimbis conlidentibus tonitrua mugire, rutilare fulgora, fulmina praemicare:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:13)
nam et terrenum omne dividitur, et umor ita mollis est ut facile premi conlidique possit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 31:2)
alioqui mille causae quotidie nos collident et per totam urbem rumoribus different.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:10)
collisa erat tanquam vasum aeneum;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 51:6)
Iam pluribus osculis collisa labra crepitabant, iam implicitae manus omne genus amoris invenerant, iam alligata mutuo ambitu corpora animarum quoque mixturam fecerant.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 132:2)
anulus ut fiat, primo conliditur aurum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 45:2)
Sed potestas, quae cum re nummaria sociatur, magis huic conatui renititur, atque politica proposita carent saepenumero consiliorum amplitudine.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 73:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION