라틴어 문장 검색

sunt igitur solida primordia simplicitate nec ratione queunt alia servata per aevom ex infinito iam tempore res reparare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 14:29)
qua propter longa diei infinita aetas ante acti temporis omnis quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque, numquam relicuo reparari tempore posset.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 15:3)
Denique si minimas in partis cuncta resolvi cogere consuesset rerum natura creatrix, iam nihil ex illis eadem reparare valeret propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta, non possunt ea quae debet genitalis habere materies, varios conexus pondera plagas concursus motus, per quas res quaeque geruntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 16:10)
quod nullo facerent pacto, nisi materiai ex infinito suboriri copia posset, unde amissa solent reparare in tempore quaeque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:6)
cedit enim rerum novitate extrusa vetustas semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:17)
nec tamen illud in his rebus mirabile debet esse, quod haec ignis tam certo tempore possint semina confluere et solis reparare nitorem.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 25:4)
denique cur nequeat semper nova luna creari ordine formarum certo certisque figuris inque dies privos aborisci quaeque creata atque alia illius reparari in parte locoque, difficilest ratione docere et vincere verbis, ordine cum [videas] tam certo multa creari.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 27:9)
Nec reparare novas vires, multumque priori Credere fortunae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:65)
Nec sic Inachiis, quamvis rudis esset, in undis Desectam timuit, reparatis anguibus, hydram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:35)
658 Efficit illa, arte et carminibus, ut reviviscat cadaver.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권26)
Hae facient dextrae, quidquid non expleat aetas Ulla, nec humanum reparet genus omnibus annis, Ut vacet a ferro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:36)
Noto reparandum est litore bellum Accipe templorum cultus, aurumque deorum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:9)
Thessalicas Magnus quarens reparare ruinas, Ense iacet nostro:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 10:45)
Libyn domuit, aurea poma tulit, Peltatam Scythico discinxit Amazona nodo, Addidit Arcadio terga leonis apro, Aeripedem silvis cervum, Stymphalidas astris Abstulit, a Stygia cum cane venit aqua, Fecundam vetuit reparari mortibus hydram, Hesperias Tusco lavit in amne boves.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, CI2)
aut certe quia reparatam audierat Troiam, ut hic incredibilis rerum fama occupat aures.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3512)

SEARCH

MENU NAVIGATION