라틴어 문장 검색

Bertrannus post plurima verba benigne inter se habita, Tankradum in omni admonitione humilitatis [0679D] precatus est, ut hanc partem Antiochiae, quam pater suus in introitu civitatis prior invaserat, sibi restituere non refutaret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 12:1)
Die autem facta, cognato suo Willhelmo legatos dirigit, ut terram de Camolla, quam pater suus in primordio viae hujus invaserat, sibi non negaret, si ejus obsequium et amicitiam retinere curaret:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 16:1)
Et plurima vi in malorum altitudine praeeminentes, adeo urbis defensores aggravantes bello vexaverunt, ut totum portum fere per dies octo in navium multitudine et fortitudine invadentes obtinuerint.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 58:2)
et timor omnes invasit qui audierunt prospere illi omnia evenisse;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 70:3)
Harech et Synar, civitates Gallorum in fortitudine sua reversi sunt, terram invadentes omniaque illic reperta non parce depopulantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 40:2)
Hic ergo Gozelinus tam innumerabili gregum comperta multitudine in loco remoto et solitudinis, Godefrido de Burs et de terra civitatis Parisiorum, viro egregio et militi clarissimo in omni opere bellico, fratrique ejus Willhelmo indicare non distulit, et ad invadendum praedam utrosque fratres adhortatus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:5)
"In repentina coamantisvisione contremescit amans." Et:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 18:12)
dum praedium invadimus, alligamur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 1:26)
Quoties repentino impulsi motu aperta ad morsus ora jussi resolvunt?
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 4:14)
nec subita effusio, nec repentina evacuatio est, nec inexplebilis appetentia est, nec insatiabilis epulandi libido.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 3:6)
Ita nihil vacuum sapientiae esse patitur, quod insipientia possit invadere.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:3)
Eminuit autem inter humilia, supergressa iam impotentia mediocrium delictorum, nefanda Clematii cuiusdam Alexandrini nobilis mors repentina;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 3:1)
Hanc regionem praestitutis celebritati diebus, invadere parans dux ante dictus, per solitudines Aboraeque amnis herbidas ripas, suorum indicio proditus, qui admissi flagitii metu exagitati, ad praesidia descivere Romana, absque ullo egressus effectu, deinde tabescebat immobilis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 3장 4:1)
Is in Britanniam missus, ut militares quosdam perduceret, ausos conspirasse Magnentio, cum reniti non possent, iussa licentius supergressus, fluminis modo fortunis complurium sese repentinus infudit, et ferebatur per strages multiplices ac ruinas, vinculis membra ingenuorum affligens, et quosdam obterens manicis, crimina scilicet multa consarcinando, a veritate longe discreta.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 5장 6:2)
Hacque affabilitate confisus, cum eadem postridie feceris, ut incognitus haerebis et repentinus, hortatore illo hesterno suos enumerando, qui sis vel unde venias diutius ambigente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 13:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION