라틴어 문장 검색

Nec melior vultu quamvis ignobilis ibat Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae, et tamen inprobior saturam scribente cinaedo.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV46)
Cuius flagitii reus cum interveniente publica fide a senatu arcesseretur, pari audacia et venit et conpetitorem imperii Massivam inmisso percussore confecit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM IVGURTHINUM 8:1)
Prior Caepio in senatum impetu facto reos ambitus Scaurum et Philippum principes nobilitatis elegit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO DRUSIANA 5:3)
Constituam ante aras voti reus.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 6:1)
cum Virgilius, inquit, Aenean suum tamquam omnia pium a contagione atrocis visus apud inferos vindicaverit, et magis eum fecerit audire reorum gemitus quam ipsa videre tormenta, in ipsos vero campos piorum licenter induxerit:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 14:2)
Qui nec leno potes nec comissator haberi, Nec pavidos tristi voce citare reos, Nec potes uxorem cari corrumpere amici, Nec potes algentes arrigere ad vetulas, Vendere nec vanos circa Palatia fumos, Plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, V2)
Pugnorum reus ebriaeque noctis Cenatoria mittat advocato;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXXVII7)
Tempora Pieria solitus redimire corona, Nec minus attonitis vox celebrata reis, Hic situs est, hic ille tuus, Sempronia, Rufus, Cuius et ipse tui flagrat amore cinis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LII1)
mucius autem augur, quod pro se opus erat, ipse dicebat, ut de pecuniis repetundis contra T. Albucium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 26장 5:1)
L. enim Piso tribunus plebis legem primus de pecuniis repetundis Censorino et Manilio consulibus tulit - ipse etiam Piso et causas egit et multarum legum aut auctor aut dissuasor fuit, isque et orationes reliquit, quae iam evanuerunt, et annalis sane exiliter scriptos - ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 27장 4:3)
patronusne causae in epilogo pro reo dicens negaret esse malum exilium, publicationem bonorum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUARTUS 31:1)
Nondum centum et decem anni sunt, cum de pecuniis repetundis a L. Pisone lata lex est, nulla antea cum fuisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 99:7)
causam appellant rem positam in disceptatione reorum et controversia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 78:2)
nam et de pecuniis repetundis quae maximae sunt, neganda fere sunt omnia, et de ambitu raro illud datur, ut possis liberalitatem atque benignitatem ab ambitu atque largitione seiungere;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 105:2)
Quod enim ornamentum, quae vis, qui animus, quae dignitas illi oratori defuit, qui in causa peroranda non dubitavit excitare reum consularem et eius diloricare tunicam et iudicibus cicatrices adversas senis imperatoris ostendere?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 124:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION