라틴어 문장 검색

Sed eae, quas rettulimus, vinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 5:4)
Ceterum omnem sagittam repudiaverunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 17장 1:6)
Populus, quia raram, neque idoneam frondem pecori praebet, a plerisque repudiata est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 5:1)
Creta ex toto repudianda est, magis etiam scaturiginosa, et in qua semper uligo consistit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 6:6)
Maiorem trima dente minacem sterilem repudiabis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 7:5)
Solae ex omnibus nocentes taxi repudiantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 3:3)
nomen patris patriae Tiberius, a populo saepius ingestum, repudiavit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장2)
ceterum Arminius abscedentibus Romanis et pulso Maroboduo regnum adfectans libertatem popularium adversam habuit, petitusque armis cum varia fortuna certaret, dolo propinquorum cecidit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 88장3)
causa ad matrem referebatur, quae pridem repudiata adsentationibus atque luxu perpulisset iuvenem ad ea quorum effugium non nisi morte inveniret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 49장3)
invidit operi Aelius Gracilis Belgicae legatus, deterrendo Veterem ne legiones alienae provinciae inferret studiaque Galliarum adfectaret, formidolosum id imperatori dictitans, quo plerumque prohibentur conatus honesti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 53장4)
Ne tamen ludicrae tantum imperatoris artes notescerent, carminum quoque studium adfectavit, contractis quibus aliqua pangendi facultas necdum insignis erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 16장1)
adfectatur praecipue asperitas soni et fractum murmur, obiectis ad os scutis, quo plenior et gravior vox repercussu intumescat.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 3장 2:1)
inde otium, donec occasione discordiae nostrae et civilium armorum expugnatis legionum hibernis etiam Gallias adfectavere, ac rursus pulsi;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 6:1)
igitur ad sollemnia pietatis profectus Agricola, nuntio adfectati a Vespasiano imperii deprehensus ac statim in partis transgressus est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 7장 3:1)
studia militum iam pridem spe successionis aut paratu facinoris adfectaverat, in itinere, in agmine, in stationibus vetustissimum quemque militum nomine vocans ac memoria Neroniani comitatus contubernalis appellando;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 23장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION