라틴어 문장 검색

ita redarguitur ipse a sese, convincunturque scripta eius probitate ipsius ac moribus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 129:2)
cur ad reliquos Pythagoreos, Echecratem, Timaeum, Arionem, Locros, ut, cum Socratem expressisset, adiungeret Pythagoreorum disciplinam eaque, quae Socrates repudiabat, addisceret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 116:5)
Quod si ea ficta credimus licentia fabularum, Mopsum Tiresiam Amphiaraum Calchantem Helenum (quos tamen augures ne ipsae quidem fabulae adscivissent, si res omnino repudiarent), ne domesticis quidem exemplis docti numen deorum conprobabimus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:2)
Sed tamen is fabulis spretis ac repudiatis deus pertinens per naturam cuiusque rei, per terras Ceres per maria Neptunus alii per alia, poterunt intellegi qui qualesque sint quoque eos nomine consuetudo nuncupaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 71:1)
at id quidem repudiandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 44:1)
quod si facimus, cur barbarorum deos repudiemus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 47:6)
Inproborum igitur prosperitates secundaeque res redarguunt, ut Diogenes dicebat, vim omnem deorum ac potestatem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 89:6)
'Ego vero et opto redargui me Balbe, et ea quae disputavi disserere malui quam iudicare, et facile me a te vinci posse certo scio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 96:2)
Illa vero omnibus in rebus repudianda est optandumque, ut ii, qui praesunt rei publicae, legum similes sint, quae ad puniendum non iracundia, sed aequitate dicuntur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 115:4)
non numquam tamen est largiendum, nec hoc benignitatis genus omnino repudiandum est et saepe idoneis hominibus indigentibus de re familiari impertiendum, sed diligenter atque moderate;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 71:3)
Itaque Athenienses, quod honestum non esset, id ne utile quidem putaverunt totamque ear rem, quam ne audierant quidem, auctore Aristide repudiaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 60:6)
qui cum illud falsum esse suspicarentur, sibi autem nullius essent conscii culpae, alieni facinoris munusculum non repudiaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 92:5)
erant, quod eorum auctoritate pax erat facta, dediti sunt, ut pax Samnitium repudiaretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 141:6)
Tum Antonius vehementer se adsentiri Crasso dixit, quod neque ita amplecteretur artem, ut ei solerent, qui omnem vim dicendi in arte ponerent, neque rursus eam totam, sicut plerique philosophi facerent, repudiaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 110:1)
Haec ego non eo consilio disputo, ut homines eruditos redarguam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 138:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION