라틴어 문장 검색

Quibus quoniam pro pietate satisfecerit, habere nunc se rationem offici pro beneficiis Caesaris: monere, orare Titurium pro hospitio, ut suae ac militum saluti consulat.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 27장7)
regno domoque expulerunt et, missis ad Caesarem satisfaciendi causa legatis, cum is omnem ad se senatum venire iussisset, dicto audientes non fuerunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 54장3)
sed communis libertatis causa demonstrat, et quoniam sit fortunae cedendum, ad utramque rem se illis offerre, seu morte sua Romanis satisfacere seu vivum tradere velint. Mittuntur de his rebus ad Caesarem legati.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 89장2)
ergo lacessitus tandem rescribe roganti et patria florens sorte, Probine, vale.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Ad Probinum14)
Sed ervi duodecim fibrae satisfaciunt uni iugo, cicerae sedecim.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 35:3)
et satisfactum Corbuloni per Mamercum qui patruus simul ac vitricus Sullae et oratorum aetate uberrimus erat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 31장9)
ideo se non illuc decurrere, quod promptum rescriptu, posse ipsam Liviam statuere, nubendum post Drusum an in penatibus isdem tolerandum haberet;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 40장4)
haec Tiberius non mari, ut olim, divisus neque per longinquos nuntios accipiebat, sed urbem iuxta, eodem ut die vel noctis interiectu litteris consulum rescriberet, quasi aspiciens undantem per domos sanguinem aut manus carnificum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 39장3)
ille inter pudorem et iram cunctatus, postremo rescripsit nulla iniuria provocatum Antistium gravissimas in principem contumelias dixisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장3)
Ad ea Vologeses nihil pro causa sed opperiendos sibi fratres Pacorum ac Tiridaten rescripsit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 14장1)
Plotium Grypum, nuper a Vespasiano in senatorium ordinem adscitum ac legioni praepositum, ceterosque sibi fidos apertius monuit, hique omnes de festinatione Primi ac Vari sinistre et Muciano volentia rescripsere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 52장6)
quibus quoniam, ut spero, satisfeci, me nihil reliqui fecisse, quod ad sanandum me pertineret, reliquum est ut egomet mihi consulam.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 21장 5:2)
existimatque rescripturum et correcturum fuisse.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 56장 4:2)
Gai Memmi, cuius asperrimis orationibus non minore acerbitate rescripserat, etiam suffragator mox in petitione consulatus fuit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 73장 1:2)
sed et a M. Antonio in epistulis per contumeliam saepe Thurinus appellatur et ipse nihil amplius quam mirari se rescribit pro obprobrio sibi prius nomen obici.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 7장 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION