라틴어 문장 검색

Propter mutationum amplitudinem, non iam possumus propriam liberamque invenire responsionem ad unamquamque quaestionis partem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 183:6)
Fides responsio est ad Verbum, quod personaliter interrogat, ad « Tu » nempe, a quo nominatim nos vocamur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 15:10)
Verum est, ut responsionem ad Verbum quod praecedit, Abraham fidem semper fore memoriae actum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 16:8)
Christi verbum, semel auditum atque sua vi, apud christianum in responsionem convertitur, et ipsum fit verbum enuntiatum, fidei confessio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:12)
Ita quidem personalis revelabatur Deus Bibliorum, qui cum homine loqui, cum eo vivere eiusque iter in historia comitari valeret, praesentem se praebens tempore auditionis et responsionis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 58:4)
Quemadmodum libera responsio cum verbis congruit, ita lux uti responsum imaginem invenit quae refert eam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 59:4)
Verbum acceptum responsio ac confessio efficitur, et ideo pro aliis resonat, quos ad credendum hortatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 72:7)
Credere veluti responsio exprimitur ad invitationem, ad verbum quod est auscultandum et a me non provenit, hanc ob rem in internum ipsius dialogi inseritur;
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 74:6)
Decalogus respicitur tamquam iter gratitudinis, responsionis amoris, quod fieri potest quoniam in fide apertos nos praebemus experientiae amoris Dei transformantis erga nos.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 86:7)
Homini dolenti Deus rationes non tradit ad omnia enodanda, sed offert suam responsionem sub specie praesentiae quae eum comitatur, sub specie historiae boni quod cuilibet passionis historiae nectitur ad aperiendum in ea luminis aditum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 110:7)
pleraque vero hanc habent, ut eadem voce ad omnes simul perferantur Taceo de partitionibus et declamationibus rhetorum quibus certe quantuscunque numerus adhibeatur, tamen unusquisque totum feret.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 80:1)
id mutuum est et ibi declamationis fortuna.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 27:2)
alii, cum primas modo lineas duxissent, post declamationes, quid omisisset quisque, tractabant;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 116:1)
sint ergo et ipsae materiae, quae fingentur, quam simillimae veritatis, et declamatio, in quantum maxime potest, imitetur eas actiones, in quarum exercitationem reperta est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 152:1)
si vero in ostentationem comparetur declamatio, sane paulum aliquid inclinare ad voluptatem audientium debemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 158:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION