라틴어 문장 검색

Multa enim mala contingunt hominibus quae eveniunt eis ut maiora mala effugiant;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 190:4)
In multiloquio, inquit, non effugies peccatum (Prov.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 5:11)
Ex multiloquio non effugies peccatum (Prov.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:14)
et sciat quod etiamsi homines effugiat homicida, Dei tamen judicium non possit evadere, sed majori et aeterno supplicio reservetur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 4:5)
De multiloquio non effugies peccatum (Prov.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 5:4)
Alia est autem denudatio animae, quia velut quamdam sarcinam corporis abjicit atque exuit, sicut sepulcrum quoddam carnis effugiens.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 8:1)
Exuit igitur se a congestione terrena, et quasi retia quaedam circumfusa evadit atque effugit, quaecumque se ab omni nudaverit passionum laqueo, et omnem illam deformem speciem terrenae labis averterit, ut lucem videat decoris aeterni.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 8:3)
Restabat ut Caesar post haec properaret accitus, et abstergendae causa suspicionis, sororem suam (eius uxorem) Constantius ad se tandem desideratam venire, multis fictisque blanditiis hortabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 6:1)
Restat ut venturorum spem quam gero secundo roboretis effectu.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 7:2)
Quae ubi satis evenere prosperrime, validius instante victore, acumina densis ictibus hebescebant, splendentesque galeae sub pedibus volvebantur et scuta, ultimo denique trudente discrimine, barbari, cum elati cadaverum aggeres exitus impedirent, ad subsidia fluminis petivere, quae sola restabant, eorum terga iam perstringentis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 54:1)
Sola post haec restabat erectio, quae vix aut ne vix quidem sperabatur posse compleri.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 4장 15:1)
Qui post aerumnosa dispendia, inter discursus et repugnandi minaces anhelitus, quid nostra valeat virtus experti, manus ad dimicandum aptatas, armorum abiecto munimine, pone terga vinxerunt, restareque solam salutem contemplantes in precibus, affusi sunt vestigiis Augusti clementis, cuius proelia saepe compererant exitus habuisse felices.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 13장 27:4)
Post haec impetrata, restabat adigente necessitatum articulo, receptarum urbium moenia reparari, nullo etiam tum interturbante;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 2장 5:1)
Moxque (ut dictum est) cum abituri Samosatam luce etiam tum dubia pergeremus, ab alta quadam specula radiantium armorum splendore perstricti, hostisque adesse excitatius clamitantes, signo dato quod ad proelium solet hortari, restitimus conglobati, nec fugam capessere, cum essent iam in contuitu qui sectarentur, nec congredi cum hoste equitatu et numero praevalente, metu indubitatae mortis cautum existimantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVIII, 8장 4:1)
Restat ut super ortu lapidis huius, pauca succinctius explicentur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 85:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION