라틴어 문장 검색

in quibus omnibus littoribus aestus in horam circiter tertiam incidit, nisi ubi motus per loca vadosa propagatus aliquantulum retardatur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 13:2)
Retardantur etiam motus omnes in transitu per vada, adeò ut aestus omnium maximi, in fretis quibusdam & Fluviorum ostiis, sint quarti vel etiam quinti à Syzygiis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 19:6)
& haec vis, si in radium SP demittatur perpendiculum LE, resolvitur in vires SE, EL, quarum SE, agendo semper secundum radium SP, nec accelerat nec retardat descriptionem areae QSP radio illo SP factam;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 29:8)
Motus autem Nodorum, quo tempore Luna percurrit singulas Orbis particulas aequales, acceleratur vel retardatur in duplicata ratione temporis.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 7:9)
Per Excentricitatem Orbis motus Nodorum nimis acceleratur, & per ejus Inclinationem vicissim retardatur aliquantulum, & ad justam velocitatem reducitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 13:49)
Vapor igitur sub initio in vicinia Solis celerrimè ascendebat, & postea cum motu per gravitatem suam semper retardato ascendere pergebat;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 49:10)
Communi gravitate vel simul in Solem cadunt, vel simul in ascensu suo retardabuntur, adeoque gravitas illa non impedit, quo minus caudae & capita positionem quamcunque ad invicem à causis jam descriptis aut aliis quibuscunque facillimè accipiant & postea liberrime servent.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 50:15)
Vereor ergo ut sit satis congruens, cum in dicendo assentationem vulgi acclamationemque defugerim, nunc eadem illa editione sectari, cumque plebem ipsam, cui consulebatur, limine curiae parietibusque discreverim, ne quam in speciem ambitionis inciderem, nunc eos etiam, ad quos ex munere nostro nihil pertinet praeter exemplum, velut obvia ostentatione conquirere.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 8 17:1)
Sed tanto magis laudandi probandique sunt, quos a scribendi recitandique studio haec auditorum vel desidia vel superbia non retardat.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 13 5:1)
Sed haec me non retardant;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 14:1)
sed maritum non sine aliqua reprehensione patientiae amor uxoris retardabat, quam quidem etiam post delatum adulterium domi habuerat quasi contentus aemulum removisse.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 5:3)
Sed quid imprudens quem evocare conor retardo?
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 3 4:1)
Defugiunt avidos carmina sola rogos;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 917)
Cedit Agenorides paulum spolioque leonis sustinet incursus instantiaque ora retardat cuspide praetenta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 9:3)
sed vereor, ne te mea nunc fortuna retardet, postque meos casus sit tibi pectus iners, dum licuit, tua saepe mihi, tibi nostra legebam;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 711)

SEARCH

MENU NAVIGATION