라틴어 문장 검색

patrem senem cum navicula et rete dimittunt;
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 5:2)
"Canis revertens ad vomitum suum et sus ad volutabrum luti' Bruta quoque animalia et vagae aves in easdem pedicas retiaque non incidunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:4)
Tune habebant patrem, rete, naviculam:
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 8:5)
Vicit et hoc monstrum tunicati fuscina Gracchi, lustravitque fuga mediam gladiator harenam et Capitolinis generosior et Marcellis et Catuli Paulique minoribus et Fabiis et omnibus ad podium spectantibus, his licet ipsum admoveas cuius tunc munere retia misit.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II81)
Mullus erit domini, quem misit Corsica vel quem Tauromenitanae rupes, quando omne peractum est et iam defecit nostrum mare, dum gula saevit, retibus adsiduis penitus scrutante macello proxima, nec patimur Tyrrhenum crescere piscem, instruit ergo focum provincia, sumitur illinc quod captator emat Laenas, Aurelia vendat.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V45)
quid quod nec retia turpi iunguntur tunicae, nec cella ponit eadem munimenta umeri pulsatamque arma tridentem qui nudus pugnare solet?
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI184)
postquam vibrata pendentia retia dextra nequiquam effudit, nudum ad spectacula voltum erigit et tota fugit agnoscendus harena.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII84)
per Solis radios Tarpeiaque fulmina iurat et Martis frameam et Cirrhaei spicula vatis, per calamos venatricis pharetramque puellae perque tuum, pater Aegaei Neptune, tridentem;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII29)
Bis victus, bis fugatus rex, bis exutus castris, cum tamen nihil terribilius Macedonibus fuit ipso volnerum aspectu, quae non spiculis nec sagittis nec ullo Graeculo ferro, sed ingentibus pilis nec minoribus adacta gladiis ultra mortem patebant.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM MACEDONICUM PRIMUM 9:1)
nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur, non ita difficile est quam captum retibus ipsis exire et validos Veneris perrumpere nodos.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 37:5)
Eandem personam cum iussu Augusti in triclinio ageret, et intendit arcum et spicula inmisit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 17:2)
Ipse peregrina ferrugine clarus et ostro Spicula torquebat Lycio Cortynia cornu. . .
(Macrobii Saturnalia, Liber V, I. 12:3)
pars maxima glandes Liventis plumbi spargit, pars spicula gestat Bina manu:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 13:4)
Retia quibus me involutum tenes nimis rara sunt, nimis patula:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 10:2)
Sic dum pavidos formidine cervos Claudat odoratae metuentes aera pennae, Aut dum dispositis adtollat retia varis Venator, tenet ora levis clamosa Molossi, Spartanos Cretasque ligat:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:17)

SEARCH

MENU NAVIGATION