-
iussus perire solus e cunctis reus, cuius voluta crimen urna expresserat, praeceps rotatur et profundo inmergitur:
- (프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium26)
-
nona summissum rotat hora solem, partibus vixdum tribus evolutis, quarta devexo superest in axe portio lucis, nos brevis voti dape vindicata solvimus festum, fruimurque mensis adfatim plenis, quibus inbuatur prona voluptas.
- (프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium2)
-
quia cuncta creata necesse est labefacta senescere tandem, conpactaque dissociari, et dissona texta retexi.
- (프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus circa exequias defuncti4)
-
sed ordinatis saeculis, rerumque digesto statu, fundator ipse et artifex permansit in Patris sinu, donec rotata annalium transvolverentur milia, atque ipse peccantem diu dignatus orbem viseret.
- (프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias10)
-
mox omnis sanies deserit et dolor ceu nullo laceram vulnere dexteram, siccatusque perit vipereus liquor, hydrum praecipitem dum rotat inpetus, arsurum mediis intulit ignibus.
- (프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권10)
-
Thebanus iuvenis superatis fit deus Indis, successu dum victor ovans lascivit et aurum captivae gentis revehit spoliisque superbus diffluit in luxum cum semiviro comitatu atque avidus vini multo se proluit haustu, gemmantis paterae spumis mustoque Falerno perfundens biiugum rorantia terga ferarum, his nunc pro meritis Baccho caper omnibus aris caeditur et virides discindunt ore chelydros qui Bromium placare volunt, quod et ebria iam tunc ante oculos regis satyrorum insania fecit, et fecisse reor stimulis furialibus ipsas maenadas inflammante mero in scelus omne rotatas.
- (프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권56)
-
restat ut et fatum similis dementia cunctis aedibus inponat, paries ut quisque sub astro fundatus structusque suo, qua sorte maneret, quando autem rueret, primis acceperit horis, adscribunt saxis Lachesis male fortia fila, tectorumque trabes fusis pendere rotatis credunt, atque ipsis tribuunt decreta tigillis, ceu distet cuius stellae sit fraxinus ortu eruta, quae summum conscenderet ardua culmen, denique nulla hominum res est, nulla actio mundi, cui non fatalem memorent incumbere sortem.
- (프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2160)
-
dicis domitum terraque marique orbem, res laetas et prospera quaeque retexis, mille triumphorum memoras ex ordine pompas ductaque per mediam spoliorum fercula Romam, vis dicam quae causa tuos, Romane, labores in tantum extulerit, quis gloria fotibus aucta sic cluat inpositis ut mundum frenet habenis?
- (프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2204)
-
operitur nescia caeli mens hominum saevo vivens captiva tyranno, haec putat esse Deum nullum, namque omnia verti casibus, et nullo sub praeside saecla rotari.
- (프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2310)
-
nec mirum si membra orbis concussa rotantur, si vitiis agitata suis mundana laborat machina, si terras luis incentiva fatigat:
- (프루덴티우스, Hamartigenia, section 174)
-
quo passionem carmine digne retexens concinam?
- (프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.13)
-
"quid invidorum pectorum strumas retexam turgidas?"
- (프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.84)
-
vivis, ac poenae seriem retexis, carnis et caesae spolium retentans taetra quam sulcos habeant amaros vulnera narras.
- (프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Decem et Octo Martyrum Caesaraugustanorum.27)
-
"fusos rotantem cernimus Tirynthium:"
- (프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.191)
-
"nunc dogma nobis Christianum nascitur post evolutos mille demum consules ab urbe Roma, ne retexam Nestoras."
- (프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1152)