-
Iacet ille nunc prostratus, Quirites, et se perculsum atque abiectum esse sentit et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem, quam e suis faucibus ereptam esse luget;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 2:2)
-
Nam et ex horreis direptum effusumque frumentum vias omnis angiportusque constraverat, et naves subito perterriti metu conscendistis et noctu ad oppidum respicientes flagrantis onerarias, quas incenderant milites, quia sequi noluerant, videbatis;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 101:1)
-
nam et ex horreis direptum effusumque frumentum vias omnis angiportusque constraverat, et naves subito perterriti metu conscendistis, et noctu ad oppidum respicientes flagrantis onerarias quas incenderant milites, quia sequi noluerant, videbatis;
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 101:1)
-
Sed repente quasi destruente fortuna constantiam meam eiusmodi vox super constratum puppis congemuit:
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:13)
-
Inquietatus ille moleste tulit et Hoc erat inquit quod placuerat tibi, ut supra constratum navis occuparemus secretissimum locum, ne nos patereris requiescere?
- (페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 100:19)
-
An ut flumina, quae in mare deferuntur, adversantibus ventis obvioque aestu retorquentur, ita est aliquid quod huius fontis excursum repercutiat?
- (소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 8:1)
-
Mens Bona ducetur manibus post terga retortis, Et Pudor, et castris quidquid Amoris obest.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 223)
-
, non medium rupisset iter, curruque retorto Auroram versis Phoebus adisset equis.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:219)
-
Consternantur equi et saltu in contraria facto colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 25:4)
-
Ille dolore ferox caput in sua terga retorsit vulneraque adspexit fixumque hastile momordit idque, ubi vi multa partem labefecit in omnem, vix tergo eripuit;
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 8:7)
-
Utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo praebentem Phoebo liventia terga draconem, occupat aversum, neu saeva retorqueat ora, squamigeris avidos figit cervicibus ungues, sic celeri missus praeceps per inane volatu terga ferae pressit dextroque frementis in armo Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 71:4)
-
Sacra retorserunt oculos;
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 10권 64:5)
-
Post hunc sacer ora retorsit Tmolus ad os Phoebi:
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 21:5)
-
quicumque Argolica de classe Capherea fugit, semper ab Euboicis vela retorsit aquis;
- (푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 147)
-
Iohannis huius artis haud minus potens Dei perennis praecucurrit Filium, curvos viarum qui retorsit tramites, et flexuosa corrigens dispendia dedit sequendam calle recto lineam.
- (프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium12)