라틴어 문장 검색

Sed ut omittam huius indignitatis retractatum, probi et integri et boni fuerint.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 11장 14:2)
Sed quoniam edidimus antiquissimis Iudaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque, fortasse an hoc nomine de statu eius retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat, vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus neque de solemnitatibus dierum neque de ipso signaculo corporis neque de consortio nominis cum Iudaeis agimus, quod utique oporteret si eidem deo manciparemur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 21장 1:1)
Satis quidem mihi videor probasse de falsa et vera divinitate, cum demonstravi quemadmodum probatio consistat, non modo disputationibus, nec argumentationibus, sed ipsorum etiam testimoniis quos deos creditis, ut nihil iam ad hanc causam sit retractandum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 25장 1:1)
De solo triclinio Christianorum retractatur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 39장 14:11)
De locis quidem locus est retractandi ad praeveniendam quorundam interrogationem.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 2:6)
Ut ordo peragatur, ineamus etiam agonum retractatum.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 10장 3:2)
Sed tragoedo vociferante exclamationes ille alicuius prophetae retractabit et inter effeminati tibicinis modos psalmum secum comminiscetur, et cum athletae agent, ille dicturus est repercutiendum non esse.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:6)
tutius visum est defendi inermes Latinos quam pati retractare arma.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 324:1)
Appius nunc vocari Icilium, nunc retractantem arripi, postremo, cum locus adeundi apparitoribus non daretur, ipse cum agmine patriciorum iuvenum per turbam vadens in vincula duci iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 522:1)
secuta exercitum plebs nullo qui per aetatem ire posset retractante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 563:2)
eorum hominum, ut res docuit, Attalus erat qui, quantum spes spopondisset, cuperent, ni unius amici prudens monitio velut frenos animo eius gestienti secundis rebus imposuisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 206:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION