라틴어 문장 검색

Id agamus, ut iucunda nobis amissorum fiat recordatio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 4:1)
O acerbam mihi uirtutis meae recordationem!
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil6)
nec enim illis vacat praeterita respicere, et si vacet, iniucunda est paenitendae rei recordatio.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 56:6)
Hoc recordatione comprendit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 94:5)
Effice, ut frequenter fratris tui memoriam tibi velis occurrere, ut illum et sermonibus celebres et adsidua recordatione repraesentes tibi, quod ita demum consequi poteris, si tibi memoriam eius iucundam magis quam flebilem feceris;
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 114:1)
neque ad hanc nundinationem stimulo cupiditatis sed respectu avitae recordationis adducitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Hypatio suo salutem 2:2)
nam merita sua, quibus divitem conscientiam censu pauperatus locupletavit, spe futurae retributionis celare plus studuit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 4:2)
colloquii salutaris tui et indigentiam patiens et timorem recordatione vitae plectibilis adducor, ut clamem tibi quod dixit domino tuus ille collega:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 2:1)
pareo quidem, licet intempestiva videatur recordatio iocorum tempore dolendi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 2:4)
Viros enim iustitiae innocentia dignos deum nosse et ostendere a primordio in saeculum emisit spiritu divino inundatos, quo praedicarent deum unicum esse, qui universa condiderit, qui hominem de humo struxerit (hic enim est verus Prometheus), qui saeculum certis temporum dispositionibus et exitibus ordinavit, exinde quae signa maiestatis suae iudicantis ediderit per imbres, per ignes, quas demerendo sibi disciplinas determinaverit, quae ignoratis et desertis et observatis his praemia destinarit, ut qui producto aevo isto iudicaturus sit suos cultores in vitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et iugem, suscitatis omnibus ab initio defunctis et reformatis et recensitis ad utriusque meriti dispunctionem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 18장 2:1)
Cum igitur humana recordatio etiam obstrepente gratia voluptatis damnandos eos censeat ademtis bonis dignitatum in quendam scopulum famositatis, quanto magis divina iustitia in eiusmodi artifices animadvertit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 1:1)
scientes, quod laborem magnum maior aeternae retributionis gloria sequitur.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.12)
quatinus etsi uobiscum laborare nequeo, simul in gaudio retributionis inuemar, quia laborare scilicet uolo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXIII.16)
Erat autem idem Ouini monachus magni meriti, et pura intentione supernae retributionis mundum derelinquens, dignusque per omnia, cui Dominus specialiter sua reuelaret arcana, dignus, cui fidem narranti audientes accommodarent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. III. 1:1)
De medio nunc dicamus, quia, cum in utroque Hildae abbatissae monasterio lectioni et obseruationi scripturarum operam dedisset, tandem perfectiora desiderans, uenit Cantiam ad archiepiscopum beatae recordationis Theodorum;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XXI [XXIII]. 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION