라틴어 문장 검색

Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta, procurrit ad focum, ardentemque titionem gerens mediis inguinibus obtrudit, donec, solo quod restabat nisus praesidio, liquida fimo strictim egesta faciem atque oculos eius confoedassem.
(아풀레이우스, 변신, 7권 26:2)
domus fortunam hortulanus ille miseratus suosque casus graviter ingemescens, deprensis pro prandio lacrimis vacuasque manus complodens saepicule, protinus inscenso me retro, quam veneramus, viam capessit.
(아풀레이우스, 변신, 9권 36:2)
aliquando facio versus mille cito
(ARCHIPOETA, IV29)
Sed Aelfred citius et promptius cum suis, sicut ab his, qui viderunt, veredicis referentibus audivimus, ad locum proelii advenit:
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 37 40:4)
Quibus ita firmiter ab utraque parte dispositis, cum rex in oratione diutius moraretur et pagani parati ad locum certaminis citius advenissent, Aelfred, tunc secundarius, cum diutius hostiles acies ferre non posset, nisi aut bello retrorsum recederet, aut contra hostiles copias ante fratris adventum in bellum prorumperet, demum viriliter aprino more Christianas copias contra hostiles exercitus, ut ante proposuerant, tamen quamvis rex adhuc non venerat, dirigens, divino fretus consilio et adiutorio fultus, testudine ordinabiliter condensata, confestim contra hostes vexilla movet.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 38 41:2)
Hoc itaque machinamento ita facto, sex candelae, unaquaeque post alteram, per viginti quatuor horas sine intermissione nihil citius, nihil tardius lucescebant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:7)
Audet quippe inpudenter etiam crescere citius, quam putatur.
(아우구스티누스, 편지들, 13. (A. D. 397 Epist. XXXVIII) Fratri Profuturo Augustinus 2:14)
Implestis gaudio cor nostrum tanto iucundius quanto carius, tanto gratius quanto citius.
(아우구스티누스, 편지들, 37. (A. D. 413 Epist. CL) Dominarum Honore Dignissimis Merito Inlustribus et Praestantissima Filiabus Probae et Iuli An Ae Augustinus In Domino salutem1)
alios item esse homines apud eandem caeli plagam singulariae velocitatis, vestigia pedum habentes retro porrecta, non, ut ceterorum hominum, prosum spectantia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, IV 7:4)
'Mature,' inquit, est, quod neque citius est neque serius, sed medium quiddam et temperatum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XI 3:2)
sic omnia fatis In peius ruere ac retro sublapsa referri;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 5:2)
id est, non ad ipsum modum, sed retro paululum et citra modum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 25:3)
Ibi alvo mihi cita et accedente febri rapida decubueram.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, X 3:1)
In his quaerit quam ob causam eveniat ut quibus invasit repentinus rei magnae timor, plerumque alvo statim cita fiant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, IV 3:1)
Quodque si nullus adversus se gladius strictus esset in Hibernia, coniectura ex eo recte capi posset gladios etiam in Anglia cito aut vaginis conditos aut repulsos fore.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:24)

SEARCH

MENU NAVIGATION