라틴어 문장 검색

ubi omnia fuga completa vidit Cato, ipse ad secundam legionem, quae in subsidio posita erat, revehitur et signa prae se ferri plenoque gradu ad castra hostium oppugnanda succedere iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 177:1)
Atilius Piraeum unde profectus erat cum agmine captivarum navium revectus magnam vim frumenti et Atheniensibus et aliis eiusdem regionis sociis divisit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 252:3)
postquam terrae appropinquabat Hannibal, veriti ne includerentur vento in hostium ora, ad Eudamum revecti hepterem captam, quae primo concursu icta erat, aegre Phaselidem pertraxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 272:2)
quadrigis missis consul currum conscendit et, cum per circum reveheretur ad foros publicos, laureatas tabellas populo ostendit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 8:1)
atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 121)
postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 198)
sed quid ego apertas aedis nostras conspicor?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 814)
Haec ita me orat, sibi qui caveat aliquem ut hominem reperiam, ut istunc militem - ut, ubi emeritum sibi sit, se revehat domum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 124)
B. Vt revehatur domum, ubi ei dediderit operas, ne hanc ille habeat pro ancilla sibi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 1, scene 128)
Pro di immortales, Pistoclerum conspicor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 24)
forte ut adsedi in stega, dum circumspecto, atque ego lembum conspicor longum, strigorem maleficum exornarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 376)
quid vos maestos tam tristesque esse conspicor?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 418)
Hegio Iovi disque ago gratias merito magnas, quom reducem tuo te patri reddiderunt quomque ex miseriis plurimis me exemerunt, quae adhuc carens dum huc fui sustentabam, quomque hunc conspicor in potestate nostra, quomque huius reperta est fides firma nobis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 11)
nec quemquam conspicor alium in via.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 14)
Oh, Epidicumne ego conspicor?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 110)

SEARCH

MENU NAVIGATION