라틴어 문장 검색

At ego ne mea quidem vestimenta ab officioso custode recepissem, nisi notorem dedissem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 92:18)
Lichas, qui me optime noverat, tanquam et ipse vocem audisset, accurrit et nec manus nec faciem meam consideravit, sed continuo ad inguina mea luminibus deflexis movit officiosam manum et Salve inquit Encolpi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 105:17)
reverearis occursum, non reformides.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 10 7:2)
Qui quidem diu quaerendus fuisset, nisi paratus et quasi provisus esset Minicius Acilianus, qui me ut iuvenis iuvenem - est enim minor pauculis annis - familiarissime diligit, reveretur ut senem.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 14 3:1)
Revereatur iam te Bassus ut consulem, tu dilige illum ut quaestorem, nos denique utriusque vestrum amantissimi laetitia duplici perfruamur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 12:1)
Homo probus officiosus litteratus;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 3:1)
Sed multi nunc in senatu quibus ignotus ille, multi quibus notus, sed non nisi viventes reverentur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 6 4:1)
nam illos quoque sordidos pullatosque reveremur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 9:3)
At nos eos tantum dicturi aliquid aut lecturi timemus, qui studia sua proferunt, cum illi qui tacent hoc amplius praestent, quod maximum opus silentio reverentur.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 1:2)
C. PLINIUS TRAIANO IMPERATORI Gavius Bassus praefectus orae Ponticae et reverentissime et officiosissime, domine, venit ad me et compluribus diebus fuit mecum, quantum perspicere potui, vir egregius et indulgentia tua dignus.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 211)
saxa tuo cantu, vindex iustissime matris, fecerunt muros officiosa novos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 65:3)
nec vos hoc vultis, sed nec prohibere potestis, Musaque ad invitos officiosa venit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 115)
illic, quam laudes, erit officiosa voluntas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 59)
non illis pietas, non officiosa voluntas defuit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 29)
ne tamen iste metus somnos tibi rumpere possit, non ultra, quam vis, officiosus ero, teque tegam, qui sis, nisi cum permiseris ipse:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 626)

SEARCH

MENU NAVIGATION