라틴어 문장 검색

hic haeret lateri redimita voluptas, hic comes in requiem vergens Labor, est ubi Baccho, est ubi Martigenae socium pulvinar Amori obtinet, interius tecti in penetralibus altis et cum Morte iacet, nullique ea tristis imago cernitur, hae species, ipse autem umentia subter antra soporifero stipatos flore tapetas incubat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권41)
Saevus at interea ferro post terga revinctas Antigonen viduamque Creon Adrastida leto admovet;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권318)
Licet nunc sarmenticios et semaxios appelletis, quia ad stipitem dimidii axis revincti sarmentorum ambitu exurimur.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 50장 3:4)
Non tibi sunt tristes curae nec luctus, Osiri, Sed chorus et cantus et levis aptus amor, Sed varii flores et frons redimita corymbis, Fusa sed ad teneros lutea palla pedes Et Tyriae vestes et dulcis tibia cantu Et levis occultis conscia cista sacris.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 717)
Hic iuuenis casta redimitus tempora lauro est uisus nostra ponere sede pedem.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 410)
nam te nec uasti genuerunt aequora ponti nec flammam uoluens ore Chimaera fero nec canis anguinea redimitus terga caterua, cui tres sunt linguae tergeminumque caput, Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram, nec te conceptam saeua leaena tulit, barbara nec Scythiae tellus horrendaue Syrtis, sed culta et duris non habitanda domus et longe ante alias omnes mitissima mater isque pater quo non alter amabilior.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 442)

SEARCH

MENU NAVIGATION