라틴어 문장 검색

risere Musae, cum audirent hoc genus crimina sapienti exoptanda Apollini obiectata, et tibicinem illum certamine superatum uelut ursum bipedem corio exsecto nudis et laceris uisceribus reliquerunt.
(아풀레이우스, 플로리다 3:22)
nam si mimus est, riseris, si funerepus, timueris, si comoedia est, faueris, si philosophus, didiceris.
(아풀레이우스, 플로리다 5:2)
"Nam si te vel modice meus igniculus afflaverit, ureris intime nec ullus extinguet ardorem tuum nisi ego, quae dulce condiens et ollam et lectulum suave quatere novi," Haec dicens in me respexit et risit.
(아풀레이우스, 변신, 2권 7:16)
"Denique flere et vapulare et nonnunquam iugulari lucrosum prosperumque proventum nuntiant, contra ridere et mellitis dulciolis ventrem saginare vel in voluptatem Veneriam convenire tristitiae animi, languori corporis damnisque ceteris anxiatum iri praedicant."
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:4)
sciscitatus denique, quid bonum rideret familia, cognito quod res erat, ipse quoque per idem prospiciens foramen delectatur eximie.
(아풀레이우스, 변신, 10권 16:1)
Vidi et ursam mansuem cultu matronali, quae sella vehebatur, et simiam pileo textili crocotisque Phrygiis Catamiti pastoris specie aureum gestantem poculum, et asinum pinnis agglutinatis adambulantem cuidam seni debili, ut illum quidem Bellerophontem, hunc autem diceres Pegasum, tamen rideres utrumque.
(아풀레이우스, 변신, 11권 8:5)
Ecce Ionas tuus plorat,
(ARCHIPOETA, II41)
unde saepe lugeo, quando vos ridetis;
(ARCHIPOETA, IV67)
Non puto ego ista tibi, cum scriberes, in animo non fuisse, sed more humanitatis et leporis tui commonefacere nos voluisti ad relaxandum animum, quanta in vestra superstitione ridenda sint.
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:4)
Verum tamen si ridere delectat, habes apud vos magnam materiam facetiarum:
(아우구스티누스, 편지들, 6. (A. D. 390 Epist. XVII) 2:14)
Postremo etiam dixi certum esse me et ridere in eum qui mentiri nescit, qui per os prophetae sui pollicitus est de domino nostro Iesu Christo dicens:
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 7:2)
Haec mala dedecoris impietatisque plenissima si nemine prohibente in populis ferveant, adorentur in templis, rideantur in theatris, cum his victimas immolant, vastetur pecus etiam pauperum, cum haec histriones agunt et saltant, effundantur patrimonia divitum, civitates florere dicuntur?
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 5:6)
Sed enim Tarquinius id multo risit magis dixitque anum iam procul dubio delirare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XIX 7:1)
Sed enim cum Favorino Hygini legissem atque ei displicita esset insolentia et insuavitas illius sensu torquebit amaro, risit et :
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XXI 5:1)
ta plorando, orando, instando atque obiurgando me obtudit Eam uti venderem;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 12:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION