라틴어 문장 검색

ignea rima micans id est fulmen, cuius naturam expressit;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3921)
alii 'rima micans' fulgetram dicunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 3924)
quos vicinos paries dividebat, cuius rima praestabat colloquium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SEXTA., commline 227)
scatebris bullitionibus, quae fiunt cum aqua in aliquas rimas defluxerit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1101)
explorat robora fumus probatae enim soliditatis sunt, si in fumo minime rimas effecerint.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1751)
sed hoc graecum est το` ἀμύγδαλον και` τα` ἀμύγδαλα. et 'plu- rima', sicut "plurima cervix" et "qui plurimus urbi im- minet". silvis quidam pro arboribus accipiunt, ut "poma- que et Alcinoi silvae" et alibi "silvarumque aliae pres- sos propaginis arcus".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1875)
rimantur prata pascuntur in pratis, cibum per terrae rimas requirentes:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3841)
nam rimari hinc tractum est a porcis, qui glan- des rimantur de rimis terrarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3842)
rimantur in rimas agunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5342)
Si omnia antecedentibus causis fiunt, omnia naturali conligatione conserte contexteque fiunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 46:4)
Si omne futurum ex aeternitate verum est, ut ita certe eveniat, quem ad modum sit futurum, omnia necesse est conligatione naturali conserte contexteque fieri, nihil dicat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 47:3)
quid enim oves aliud adferunt nisi ut earum villis confectis atque contextis homines vestiantur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 158:4)
sed quod quaeris quid arcessierim Chrysippum, tabernae mihi duae corruerunt reliquaeque rimas agunt, itaque non solum inquilini sed mures etiam migraverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 9 2:4)
Quae vitia qui fugerit, ut neque verbum ita traiciat ut id de industria factum intellegatur, neque inferciens verba quasi rimas expleat, nec minutos numeros sequens concidat delumbetque sententias, nec sine ulla commutatione in eodem semper versetur genere numerorum, is omnia fere vitia vitaverit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 2:4)
ita perpetuas et contextas voluptates in sapiente fore semper, cum expectatio speratarum voluptatum perceptarum memoria iungeretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 96:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION