라틴어 문장 검색

haec pugnae facies, coeunt sine more, sine arte, tantum animis iraque, atque ignescentia cernunt per galeas odia et voltus rimantur acerbo lumine:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권280)
Admonet adtonitam fidus meminisse Creontis altor et occulto submittere lampada furto, regina Argolicas modo formidata per urbes, votum immane procis spesque augustissima gentis, nocte sub infesta, nullo duce et hoste propinquo, sola per offensus armorum et lubrica tabo gramina, non tenebras, non circumfusa tremiscens concilia umbrarum atque animas sua membra gementes saepe gradu caeco ferrum calcataque tela dissimulat, solusque labor vitasse iacentes, dum funus putat omne suum, visuque sagaci rimatur positos et corpora prona supinat incumbens, queriturque parum lucentibus astris.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권129)
montes ingentis altitudinis spem faciebant, eo magis quia nullos apertos emergerent rivos, occultos contineri latices, quorum venae in mare permanantes undae miscerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 409:1)
continuo pro imbre amor advenit [in cor meum], is usque in pectus permanavit, permadefecit cor meum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 236)
igitur penitus ignis et flammae vapor per intervenia permanans et ardens efficit levem eam terram, et ibi quod nascitur tofus exsurgens, est sine liquore.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SECUNDUS, 6장5)
habent enim, uti aquae calidae sulphur alumen bitumen, faecem, quae, per potiones cum in corpus iniit et per venas permanando nervos attingit et artus, eos durat inflando.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장17)
rimatur pascitur, ut rimantur prata Caystri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 5991)
rimatur inquirit, ut rimanti telum ira facit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7481)
nam rimari hinc tractum est a porcis, qui glan- des rimantur de rimis terrarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3842)

SEARCH

MENU NAVIGATION