라틴어 문장 검색

scilicet et risu tremulo concussa cachinnant et lacrimis spargunt rorantibus ora genasque multaque de rerum mixtura dicere callent et sibi proporro quae sint primordia quaerunt;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 22:2)
Sollicitatur id [in] nobis, quod diximus ante, semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 33:1)
Denique quod longo venit impete, sumere debet mobilitatem etiam atque etiam, quae crescit eundo et validas auget viris et roborat ictum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 11:5)
Cui pulte fabacia et larido sacrificatur, quod his maxime rebus vires corporis roborentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 33:1)
Quae praesens, inquit, locus et tempus exigit ego non calleo:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:3)
quae ego calleo nec loco praesenti sunt apta nec tempori.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:4)
Nec longe petendus adsertor est, cum Disarius adsit, qui quid conveniat corporibus humanis non minus callet quam ipsa natura fabricae huius auctor et nutrix.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 3:7)
quin potius, si quid callet vestra sapientia, scire ex vobis volo, ovumne prius extiterit an gallina?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 1:3)
reqviescunt fe- tibus a. non etiam roborantur, quod intermissio efficit arationis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 822)
"Fortitudo enim infirmitatibus roboratur et calamitas saepius disciplina virtutis est;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 36장 1:20)
Atqui ceteris forsitan vitio datum esset, si se interemissent, propterea quod lenior eorum vita et mores fuerant faciliores, Catoni cum incredibilem tribuisset natura gravitatem eamque ipse perpetua constantia roboravisset semperque in proposito susceptoque consilio permansisset, moriendum potius quam tyranni vultus aspiciendus fuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 144:3)
quanto autem magis illa callere videtur Philippus qui privigno minus tribuerit quam Cicero qui alieno tribuat!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 17 5:6)
aut qui non in illis rebus exercitatus animus callere iam debet atque omnia minoris existimare?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 5 3:5)
Sed quod educata huius nutrimentis elo- quentia est ipsa se postea colorat et roborat, non alienum fuit de oratoris quasi incunabulis dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 13장 3:5)
His ego callens artibus Idaeos frutices in gurgite sistam et rursus fluvios in summo vertice ponam."
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 134:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION