라틴어 문장 검색

Eheu fugaces, Postume, Postume, labuntur anni nec pietas moram rugis et instanti senectae adferet indomitaeque morti, non, si trecenis quotquot eunt dies, amice, places inlacrimabilem Plutona tauris, qui ter amplum Geryonen Tityonque tristi conpescit unda, scilicet omnibus quicumque terrae munere vescimur enaviganda, sive reges sive inopes erimus coloni.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 141)
inportunus enim transvolat aridas quercus et refugit te quia luridi dentes, te quia rugae turpant et capitis nives.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 134)
qui cupit aut metuit, iuvat illum sic domus et res, ut lippum pictae tabulae, fomenta podagram, auriculas citharae collecta sorde dolentis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 229)
primum gaudere, subinde praeceptum auriculis hoc instillare memento:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 89)
Rogare longo putidam te saeculo, viris quid enervet meas, cum sit tibi dens ater et rugis vetus frontem senectus exaret hietque turpis inter aridas natis podex velut crudae bovis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 81)
' ego vero oppono auriculam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias. 1:49)
' demitto auriculas, ut iniquae mentis asellus, cum gravius dorso subiit onus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Quantas ab importuni hominis loquacitate habuerit molestias.22)
"Quinte" puta aut "Publi" - gaudent praenomine molles auriculae - "tibi me virtus tua fecit amicum.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.20)
Ad hunc belle accessit Hercules et auriculam illi tetigit.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 7:15)
posce flagella, scinde rugas.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Liberi parentes alant, aut uinciantur. Quidam alterum fratrem tyrannum occidit, alterum in adulterio deprehensum deprecante patre interfecit. a piratis captus scripsit patri de redemptione. pater piratis epistolam scripsit, si praecidissent manus, duplam s 9:6)
Vultus tuus, cui regendum me tradidi, colligit rugas et trahit frontem, quasi longius exeam.
(세네카, 행복론, Liber VI 30:1)
Non est itaque quod quemquam propter canos aut rugas putes diu vixisse ;
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 41:7)
o utinam traiecta cava mea vocula rima percussas dominae vertat in auriculas!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1610)
quid mea si canis aetas candesceret annis, et faceret scissas languida ruga genas?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 18b1)
sed numquam vitae fallet me ruga severae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 3419)

SEARCH

MENU NAVIGATION