-
Difficiles igitur aditus facilemque ruinam Cum Fronesis uideat, magno succenditur estu Sollicite mentis, uictique labore iugales Nec iuga ferre uelint nec soluere iura magistre, Ignarique uie, callem mirentur ineptum Gressibus, et pedibus gradiendi iura negantem;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 4:8)
-
Sed tamen a Fronesi uiua racione probatur Quod nullos illic possit torquere recursus Humor nec proprio ualeat discurrere fluctu, Cum gremium nullus ibi prebeat alueus illi, Nec matrix terrena sinus expendat eidem, Nec centrum repetens, natiuo pondere tractus, Humor ad ima ruat, proprie grauitatis amicus, Descensum cum flamma neget, sursumque manere Cogat aquas, supraque liget quasi carcere clausas.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 18:11)
-
Et jam precipitem pateretur lapsa ruinam, Ni comes occurrens manibus complexa cadentem Sisteret, et blando complexu uirginis artus Confortans, tantos lapsus eluderet, ipsam Mittibus aggrediens uerbis mentisque stuporem Demulcens;
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 2:3)
-
Quo ueteres hominum possit pensare ruinas, Vult hominem formare nouum, qui sidere forme Et morum forma reliquos transcendat, et omnes Excessus resecans, regali limite gressum Perducat, mediumque tenens extrema relinquat, Vt saltem mundo sydus prefulguret unum Qui iacet errorum tenebrosa nocte sepultus, Vt sic respiret uirtus, excuset in isto Erores Natura suos, et conferat uni Quod multis conferre nequit meritumque fauoris Et laudum titulos saltem lucretur in uno.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 10:7)
-
Rupis in abrupto suspensa minansque ruinam, Fortune domus in preceps descendit, et omnem Ventorum patitur rabiem celique procellas Sustinet, et raro Zephiri mansueta serenat Aura domum flatusque Nothi Boreeque rigorem Parcius abstergit lenis clemencia flatus.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 2:1)
-
Is scelerum turbo, uiciorum turba, malorum Conuentus, numerosa lues et publica pestis Tartareas ruit in sedes, ubi regnat Herinis, Imperat Alecto, leges dictante Megera.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 10:2)
-
Sed melius gens nostra simul collecta nouellos Nature teret insultus fastusque recentes Demittet, ueteri reddens elata ruine.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:16)
-
It pedes innumera peditum uallata corona, Cuius in arraa ruit plebee turba cohortis:
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:3)
-
Tristicies, Lamenta, Dolor, Pressura, Ruine Eius in obsequium feruent, dominique fatentur Miliciam, belloque calent cum rege ministri.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 16:11)
-
Iam pedites in bella ruunt, iam sanguinis audent Fundere primicias, iam libamenta cruoris Prima dare affectant primeuaque uulnera belli.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 2:1)
-
Pauperies ruit in iuuenem clauaque minatur Funera, librat eam, librata percutit.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:3)
-
Non tamen illius scrutatur uiscera ferro, Nec rotat ense caput, nec inhebriat ora cruore, Funere famoso dedignans claudere uitam Hostis et insigni leto pensare ruinam.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:13)
-
sic turba minor majore ruina Deprimitur populusque perit pereunte magistro.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:21)
-
Missile decurrens cum uerbo uerberat auram, Nec uice legati pacem denunciat, immo Bella gerit, cursuque ruens, Infamia telum Insequitur, telo cursu contendit et hostem Ense petit, mucrone uolens succurrere telo, Vt, si forte uiri deludant arma sagitam, Vel modica teli rabies deseuiat ira, Teli mucro furens algentes suppleat iras.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 6:6)
-
Ergo propinqua neci, morti uicina propinque, Florida canicie, rugis sulcata Senectus Oppositum ruit in iuuenem, nec primitus instat Ense, nec aggreditur telo, nec cuspide pulsat, Sed quadam specie lucte cognatur ut illum In terram demittat, equm subducat et armis Exutum liber gladius grassetur in hostem.
- (ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:2)