라틴어 문장 검색

Venus prima Caelo et Die nata, cuius Eli delubrum vidimus, altera spuma procreata, ex qua et Mercurio Cupidinem secundum natum accepimus, tertia Iove nata et Diona, quae nupsit Volcano, sed ex ea et Marte natus Anteros dicitur, quarta Syria Cyproque concepta, quae Astarte vocatur, quam Adonidi nupsisse proditum est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 59:1)
iam mensas argenteas de omnibus delubris iussit auferri, in quibus quod more veteris Graeciae inscriptum esset "bonorum deorum", uti se eorum bonitate velle dicebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 85:1)
quamvis licet Menti delubra et Virtuti et Fidei consecremus, tamen haec in nobis ipsis sita videmus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 89:4)
est enim mihi tecum pro aris et focis certamen et pro deorum templis atque delubris proque urbis muris, quos vos pontifices sanctos esse dicitis diligentiusque urbem religione quam ipsis moenibus cingitis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 95:3)
quam cum locis manuque saepsissent, eius modi coniunctionem tectorum oppidum vel urbem appellaverunt delubris distinctam spatiisque communibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Primus 68:3)
eum sibi mandasse, ut populum rogaret, ut sibi eo in colle delubrum fieret;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 31:5)
deinde Graeciae, sicut apud nos, delubra magnifica humanis consecrata simulacris, quae Persae nefaria putaverunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Tertius 18:2)
sese iam ne deos quidem in suis urbibus ad quos confugerent habere, quod eorum simulacra sanctissima C. Verres ex delubris religiosissimis sustulisset;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 1장 3:2)
'quod auri, quod argenti, quod ornamentorum in meis urbibus, sedibus, delubris fuit, quod in una quaque re beneficio senatus populique Romani iuris habui, id mihi tu, C. Verres, eripuisti atque abstulisti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 5장 3:3)
121 P.L.M. Somnia quae mentes ludunt volitantibus umbris, non delubra deum nec ab aethere numina mittunt, sed sibi quisque facit.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 31:1)
Principio mensis Phrygiae contermina Matri Sospita delubris dicitur aucta novis, nunc ubi sint illis, quaeris, sacrata Kalendis templa deae?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권33)
cetera ne simili caderent labefacta ruina, cavit sacrati provida cura ducis, sub quo delubris sentitur nulla senectus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권35)
si mereor, studiis adsit amica meis, Caelius ex alto qua mons descendit in aequum, hic, ubi non plana est, sed prope plana via, parva licet videas Captae delubra Minervae, quae dea natali coepit habere suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권538)
"contulit aes populus, de quo delubra Metellus fecit,"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권228)
digna Giganteis haec sunt delubra tropaeis:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권353)

SEARCH

MENU NAVIGATION