라틴어 문장 검색

Heus inquit linguam vis meam praecludere, Ne latrem pro re domini?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Canis fidelis.3)
Quam qui dona tulit Nesseo tincta veneno, Euboicasque suo nomine saepit aquas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 23:3)
Nec finire licet tantos mihi morte dolores, sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti aeternum nostros luctus extendit in aevum?"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 65:8)
Suspirat ab imis pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae, atque ita "praevertunt" inquit "me fata, vetorque plura loqui, vocisque meae praecluditur usus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 52:8)
nondum tamen invia Iani ora patentis erant, neque iter praecluserat unda:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:6)
utque fugax avidis cervus deprensus ab ursis, cinctave montanis ut pavet agna lupis, sic ego belligeris a gentibus undique saeptus terreor, hoste meum paene premente latus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 117)
Cum personae sui ipsius testimoniales fiunt seque sua conscientia saepiuntur, augent suam voracitatem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 262:2)
Ne sinamus spes nobis abripiatur, nec permittamus ut dissolvatur immediatis solutionibus et propositis quae iter nostrum praecludunt, quae tempus frangunt in spatium mutando.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 112:2)
Christe, servorum regimen tuorum, mollibus qui nos moderans habenis leniter frenas, facilique saeptos lege coerces, ipse cum portans onus inpeditum corporis duros tuleris labores, maior exemplis famulos remisso dogmate palpas.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post ieiunium1)
haec ille ante obitum membrorum carcere saeptus, secedente anima, non discedente videbat.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1234)
nam Christi populus frequens riparum sinuamina stipato agmine saepserat.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.9)
"praefuerat studiis puerilibus et grege multo saeptus magister litterarum sederat, verba notis brevibus conprendere cuncta peritus, raptimque punctis dicta praepetibus sequi, aspera nonnumquam praecepta et tristia visa inpube vulgus moverant ira et metu."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Cassiani Forocorneliensis.8)
angeli saepsere euntem tramite candido.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis41)
at Venus obscuro gradientes aere saepsit, et multo nebulae circum dea fudit amictu, cernere ne quis eos, neu quis contingere posset, molirive moram, aut veniendi poscere causas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 26:6)
Infert se saeptus nebula, mirabile dictu, per medios, miscetque viris, neque cernitur ulli.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 27:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION