라틴어 문장 검색

At sub corde atque pulmone trauersum ex ualida membrana saeptum est, quod praecordiis uterum diducit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 4:4)
Iecur a dextra parte sub praecordiis ab ipso saepto orsum, intrinsecus cauum, extrinsecus gibbum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 5:1)
at lienis sinistra non eidem saepto sed intestino innexus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 5:4)
Suntque etiam membranulae tenues, per quas inter se tria ista conectuntur, iungunturque ei saepto, quod transuersum esse supra posui.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 6:6)
Edisse etiam et lupinum et alium prodest, uel in aluum oleum subter dedisse.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 24장 2:5)
Quaedam autem sunt emplastra exedentia, quae septa Graeci uocant;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 19장 20:1)
Vix autem ad sanitatem perueniunt, quibus ulla parte aut pulmo aut iocineris crassum aut membrana, quae continet cerebrum, aut lienis aut uulua aut uesica aut ullum intestinum aut saeptum transuersum uulneratum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 6:1)
At si saeptum transuersum percussum est, praecordia susum contrahuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 22:1)
Struma quoque est tumor, in quo subter concreta quaedam ex pure et sanguine quasi glandulae oriuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 24:1)
Thymio clauoque excissis, subter rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem, eaque relicta idem rursus exigit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 54:4)
At si recta subter tendit, ubi, quo maxime ferat, specillo exploratum est, excidi is sinus debet;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 2:2)
Solent autem inter costas fistulae subter exire;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 3:1)
Solent, ubi costas transierunt, saeptum id, quod transuersum a superioribus uisceribus intestina discernit, uiolare.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 4장 3:3)
Si quando autem in scrotum sanguis defluxit aliquidue concretum ex eo descendit, incidi subter id debet, purgatoque eo spongia acri aceto madens circumdari.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 19장 9:3)
septa Graeci uocant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 21장 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION