라틴어 문장 검색

Luxuriae Nero saeuientis;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, VIII 4:1)
Quantumlibet igitur saeuiant mali, sapienti tamen corona non decidet, non arescet;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:7)
Irae intemperans fremit:
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:15)
Mentis uulnere saeuiunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 39:1)
sed quorum atrox scelerataque mens bonorum pernicie saeuit, id ipsum eis licere noluissem.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 1:3)
Litus frementi tundere fluctu
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 14:1)
Accedebat ut, cum [saevire ventus coepisset et] se vento dedissent, et tempestatem ferrent facilius et in vadis consisterent tutius et ab aestu relictae nihil saxa et cautes timerent; quarum rerum omnium nostris navibus casus erat extimescendus.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 13장9)
ipsi quin etiam tali consorte fremebant regales famuli, quibus est inlustrior ordo servitii, sociumque diu sprevere superbi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:89)
saevit in auctorem prodigiosus honos.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 1:7)
Thracum Macetumque ruinae taedet et in gentes iterum saevire sepultas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:93)
tunc Aiax erat Eutropii lateque fremebat, non septem vasto quatiens umbone iuvencos, sed, quam perpetuis dapibus pigroque sedili inter anus interque colos oneraverat, alvum.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:225)
patris et inmemor inter frementes Hippolyte tubas strictam securim languida poneret et seminudo pectore cingulum forti negatum solveret Herculi, bellumque solus conficeret decor.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:14)
ne cessa, iuvenis, comminus adgredi, impacata licet saeviat unguibus.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:3)
hic hominum pecudumque lues, sic pestifer aër saevit et exclusis regnant Aquilonibus Austri.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:340)
tua cura coëgit inclusis aperire fugam, ne peior in arto saeviret rabies venturae conscia mortis;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION