라틴어 문장 검색

1. In corporibus solidis et tangibilibus non invenitur aliquid quod in natura sua calidum sit originaliter.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 141:1)
Non enim lapis aliquis, non metallum, non suphur, non fossile aliquod, non lignum, non aqua, non cadaver animalis, inveniuntur calida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 141:2)
Aquae autem calidae in balneis videntur calefieri per accidens, sive per flammam aut ignem subterraneum, qualis ex Aetna et montibus aliis compluribus evomitur, sive ex conflictu corporum, quemadmodum calor fit in ferri et stanni dissolutionibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 141:3)
4. Inter vegetabilia non invenitur aliqua planta sive pars plantae (veluti lachryma aut medulla) quae sit ad tactum humanum calida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 144:1)
atque ad interiorem tactum, veluti ad palatum aut ad stomachum aut etiam ad exteriores partes, post aliquam moram (ut in emplastris et unguentis) alia vegetabilia inveniuntur calida, alia frigida.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 144:3)
5. Non invenitur in partibus animalium, postquam fuerint mortuae aut separatae, aliquid calidum ad tactum humanum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:1)
6. Quae impinguant agros, ut fimi omnis generis, creta, arena maris, sal, et similia, dispositionem nonnullam habent ad calidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 146:1)
Nam nec ea ipsa quae putrefacta solvuntur in animalcula, ut caro, caseus, ad tactum percipiuntur calida;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 147:2)
neque lignum putre, quod noctu splendet, deprehenditur ad tactum calidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 147:3)
8. Primus itaque caloris gradus, ex iis quae ad tactum humanum percipiuntur calida, videtur esse calor animalium, qui bene magnam habet graduum latitudinem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 148:1)
Nam lac, sanguis, sperma, ova, inveniuntur gradu modico tepida, et minus calida quam ipsa caro exterior in animali quando movetur aut agitatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 152:2)
sed per interiora etiam magis esse calida existimantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 153:2)
15. Ex traditione astronomorum ponuntur stellae aliae magis, aliae minus calidae.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 155:1)
Inter planetas enim post solem ponitur Mars calidissimus, deinde Jupiter, deinde Venus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 155:2)
Inter fixas autem ponitur calidissimus Sirius, deinde Cor Leonis, sive Regulus, deinde Canicula, etc.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 155:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION