라틴어 문장 검색

Ubi stare coeperit cancer, mulso volnus eluetur, vitabiturque eo tempore ceratum, quod ad recipiendum id malum corpus emollit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 27장17)
Quod ubi incidit, diu leviterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro, multumque aqua calida salsa fovendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장169)
Extenuat corpus aqua calida, si quis in ea descendit, magisque si salsa est;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 16:1)
At qui mane uomiturus est, ante bibere mulsum uel hysopum, aut esse radiculam debet, deinde aquam tepidam, ut supra scriptum est, bibere.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 22:3)
Numquam uinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem aut dulce, sed austerum et plenius, neque id ipsum peruetus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:2)
Si mulso uti uolet, id ex decocto melle faciendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 6장 2:3)
tum inmittenda in aluum est, si leui medicina contenti sumus, pura aqua, si paulo ualentiore, mulsa;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 7:2)
inter quae descendit salsus et calidus sucus, qui contractis aliquo morbo neruis opitulatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 17장 10:2)
Deinde etiam omnia pinguia quam macra, recentia quam salsa, noua quam uetusta plus alimenti habent.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 10:1)
Ex potionibus uero quaecumque ex frumento facta est, itemque lac, mulsum, defrutum, passum, uinum aut dulce aut uehemens aut mustum aut magnae uetustatis ualentissimi generis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 11:1)
Mulsum, quo plus mellis habet, defrutum, quo magis incoctum est, passum, ex quo sicciore uua est, eo ualentius est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 12:1)
caro domestica permacra omnisque caro salsa, omne salsamentum, garum, uetus caseus;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 21장 1:2)
Acria sunt omnia nimis austera, omnia acida, omnia salsa, et mel quidem, quo melius est, eo magis.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 22장 2:1)
Extenuant eandem omnia salsa, atque acria atque acida.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 23장 1:2)
ideoque etiam lactentia atque omne pistorium opus, teneri pisces, ostrea, holera, caseus et recens et uetus, crassa uel tenera caro, uinum dulce, mulsum, defrutum, passum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 28장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION