라틴어 문장 검색

Et plane interpellavit saltationis libidinem actuarius, qui tanquam urbis acta recitavit:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:1)
Impetravimus rem nec lege comprehensam nec satis usitatam, iustam tamen.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 7:3)
non usitatis ortus hic natalibus:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium14)
"habet usitatum munus hoc divinitas quae vera nobis colitur in Christo et Patre, mutis loquellam, percitum claudis gradum, surdis fruendam reddere audientiam, donare caecis lucis insuetae diem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1401)
Non usitata nec tenui ferar penna biformis per liquidum aethera vates neque in terris morabor longius invidiaque maior urbis relinquam.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 201)
"non usitatis, Vare, potionibus, o multa fleturum caput, ad me recurres nec vocata mens tua Marsis redibit vocibus."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 517)
singula sunt aut nostra aut peregrina, aut simplicia aut composita, aut propria aut translata, aut usitata aut ficta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 151:1)
et mappam circo quoque usitatum nomen Poeni sibi vindicant, et gurdos, quos pro stolidis accipit vulgus, ex Hispania duxisse originem audivi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 205:2)
usitatis tutius utimur, nova non sine quodam periculo fingimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 219:3)
semivocales geminare diu non fuit usitatissimi moris, atque e contrario usque ad Accium et ultra porrectas syllabas geminis, ut dixi, vocalibus scripserunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 280:1)
circa glossemata etiam, id est voces minus usitatas, non ultima eius professionis diligentia est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 317:2)
nam Lacedaemonios quidem etiam saltationem quandam tanquam ad bella quoque utilem habuisse inter exercitationes accepimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 399:1)
argumentum est sacerdotum nomine ac religione durans ad hoc tempus saltatio, et illa in tertio Ciceronis de Oratore libro verba Crassi, quibus praecipit, ut orator utatur inclinatione forti ac virili, non a scena et sed ab armis aut etiam a palaestra;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 399:3)
neque enim gestum oratoris componi ad similitudinem saltationis volo, sed subesse aliquid ex hac exercitatione puerili, unde nos non id agentes furtim decor ille discentibus traditus prosequatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 400:2)
et hercule praelectio, quae in hoc adhibetur, ut facile atque distincte pueri scripta oculis sequantur, etiam illa, quae vim cuiusque verbi, si quod minus usitatum incidat, docet, multum infra rhetoris officium existimanda est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 91:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION