라틴어 문장 검색

Inda cavis aurum mittit formica metallis, et venit e Rubro concha Erycina salo, et Tyros ostrinos praebet Cadmea colores, cinnamon et multi pistor odoris Arabs.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 134)
"iam iamque tener spe frangitur agnus atque absens avido crepitat iam praeda palato, quin et Aremoricus piratam Saxona tractus sperabat, cui pelle salum sulcare Britannum ludus et assuto glaucum mare findere lembo."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 159)
Non nos currimus aggerem vetustum nec quicquam invenies ubi priorum antiquas terat orbitas Thalia, non hic antipodas salumque rubrum, non hic Memnonios canemus Indos Aurorae face civica perustos;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem5)
nec non Thermopylas et Helles undas spretis obicibus soli salique insanis equitasse cum catervis admissoque in Athon tumente ponto iuxta frondiferae cacumen Alpis scalptas classibus isse per cavernas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem11)
siquidem illic Metaurus, cuius ita in longum felicitas uno die parta porrigitur, ac si etiam nunc Dalmatico salo cadavera sanguinulenta decoloratis gurgitibus inferret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 7:2)
sed tamen 1 tellus, humatis quae superducitur, redierat in pristinam distenta planitiem pondere nivali seu diuturno imbrium fluxu sidentibus acervis:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Secundo suo salutem 1:5)
enimvero illa 5 sordidior est atque deformior cadavere rogali quod facibus admotis semicombustum moxque sidente strue torrium devolutum reddere pyrae iam fasti- diosus pollinctor exhorret.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 5:4)
istic Saxona caerulum videmus assuetum ante salo solum timere;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lampridio suo salutem. 5:6)
minor Othrys et ardua sidunt Taygeta, exuti viderunt aera montes, iam natat omne nemus:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권176)
hic spumante salo iaciens tumida exta profatur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권5)
huius amico spumant templa salo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis10)
Talia dum celebras, subitam civilis Erinys Tarpeio de monte facem Phlegraeaque movit proelia, sacrilegis lucent Capitolia taedis, et Senonum furias Latiae sumpsere cohortes, vix requies flammae necdum rogus ille deorum siderat, excisis cum tu solacia templis impiger et multum facibus velocior ipsis conciliis ore pio captivaque fulmina defies, mirantur Latii proceres ultorque deorum Caesar, et e medio divum pater annuit igni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum65)
it clamor ad auras, quantus Tyrrheni gemitus salis, aut ubi temptat Enceladus mutare latus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권234)
"tunc primum ex animis praeceps amentia cessit, nec ratis illa salo, sed divum sera per aequor iustitia et poenae scelerum adventare videntur."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권140)
poplite nunc sidunt flexo, nunc lubrica forti pectora confidunt plausu, nunc ignea tollunt crura brevemque fugam necopino fine reponunt.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권225)

SEARCH

MENU NAVIGATION