라틴어 문장 검색

Divina quoque ministeria et missam scilicet cotidie audire, psalmos quosdam et orationes et horas diurnas et nocturnas celebrare, et ecclesias nocturno tempore, ut diximus, orandi causa clam a suis adire solebat et frequentabat.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 76 79:2)
Quod cum intentus utrisque auribus audisset et intima mente sollicite perscrutaretur, subito ostendens libellum, quem in sinum suum sedulo portabat, in quo diurnus cursus et psalmi quidam atque orationes quaedam, quas ille in iuventute sua legerat, scripti habebantur, imperavit, quod illud testimonium in eodem libello literis mandarem.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 88 91:2)
Quibus gestis, cum omnes uno animo in bonam voluntatem ire contempta mala consuetudine cernerem, hortatus sum ut meridiano tempore divinis lectionibus et psalmis interessent;
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 10:7)
nobisque egressis duo psalmi lecti sunt.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 11:2)
De tua igitur, quae mihi exoptatissima est, salute laetatus sanctitati tuae salutationem debitam reddo.
(아우구스티누스, 편지들, 44. (A. D. 418 Epist. CXCII) Domino Venerabile Nimiumque Desiderabili Sancto Fratri et Condiacono Caelestino Augustinus In Domino salutem 1:3)
Psalmis et hymnis cum oratis deum, hoc versetur in corde quod profertur in voce, et nolite cantare, nisi quod legitis esse cantandum;
(아우구스티누스, 편지들, 49. (A. D. 423 Epist. CCXI) 7:3)
- sed misericordia et gratia dei convertit hominem, de qua psalmus dicit:
(아우구스티누스, 편지들, 50. (A. D. 426 Epist. CCXIV) Domino Dilectissimo et In Christi Membris Honorando Fratri Valentino et Fratribus Qui Tecum Sunt, Augustinus In Domino salutem 4:4)
Ora fortiter et dic deo, quod habes in psalmo:
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 10:2)
Accipe hanc salutationem nostram et tuam dignare rependere.
(아우구스티누스, 편지들, 53. (A. D. 429 Epist. CCXXIX) Domino Merito Inlustri et Magnificentissimo Atque In Christo Carissimo Filio Dario Augustinus 2:8)
Salutationem debitam reddo meritis tuis;
(아우구스티누스, 편지들, 62. (A. D. Epist. CCLXIX) Beatissimo Ac Venerabili Fratri et Consacerdoti Nobilio Augustinus6)
assurrexit placide Taurus et post mutuam salutationem resedit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, II 5:1)
IN vestibulo aedium Palatinarum omnium fere ordinum multitudo opperientes salutationem Caesaris constiterant;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 2:1)
Ad eum forte in area Palatina, cum salutationem Caesaris opperiremur, philosophus Favorinus accessit conlocutusque est, nobis multisque aliis praesentibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 3:1)
quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: "Filius meus es tu; ego hodie genui te".
(불가타 성경, 사도행전, 13장33)
Desperata salute in quodam colle consistunt atque armis demissis salutationem more militari faciunt.
(카이사르, 아프리카 전기 85:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION