라틴어 문장 검색

— Domus sanie dapibusque cruentis.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, VIII. 3:4)
tum sanguis etiam, qui, quamdiu fuit compos caloris, dabat membris vigorem, calore discedente versus in saniem non manet intra venas, sed foras exprimitur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XII. 4:2)
sed nescio quae proprietas, quam Graeci ἰδίωμα vocant, et quaedam natura inest lumini quod de ea defluit, quae humectet corpora et velut occulto rore madefaciat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 21:2)
non est ergo mirum, si ratione proprietatis quae singulis inest calor solis arefacit, lunaris humectat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 24:2)
Hinc et nutrices pueros fellantes operimentis obtegunt, cum sub luna praetereunt, ne plenos per aetatem naturalis humoris amplius lunare lumen humectet, et sicut ligna adhuc viriore humida accepto calore curvantur, ita et illorum membra contorqueat humoris adiectio.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 25:1)
Ita undique versum probatur ad humectandas dissolvendasque carnes inesse lunari lumini proprietatem, quam magis usus quam ratio deprehendit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 32:1)
et saniem per hiantes viscera rimas Emittunt:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:58)
Eliso ventre, per ora Eiectat saniem permixtus viscere sanguis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:18)
Hos licet in fluvios saniem tabemque ferarum, Pallida Dictaeis, Caesar, nascentia saxis Infundas aconita palam, Romana iuventus Non decepta bibet.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 3:38)
Obliquusque caput vanas serpentis in auras Effusae tuto comprendit guttura morsu Letiferam citra saniem:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 7:6)
Mens hausti nulla sanie polluta veneni Excantata perit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:17)
Insertum manibus chalybem, nigramque per artus Stillantis tabi saniem, virusque coactum Sustulit, et nervo morsus retinente pependit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:22)
Membra natant sanie:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:22)
Parva loquor, corpus sanie stillasse perustum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:34)
Humanumque egressa modum, super omnia membra Efflatur sanies:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:41)

SEARCH

MENU NAVIGATION