라틴어 문장 검색

eosque ut fastidiant efficit uva labrusca de vepribus immatura lecta, quae cum farre triticeo minuto cocta obicitur esurientibus, eiusque sapore offensae aves omnem aspernantur uvam.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 23:4)
Verum ex cunctis, quae proposui, quaeque omisi temporis compendia sequens (nam inexputabilis erat numerus) saporis praecipui mella reddit thymus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 6:1)
Nam sunt mali saporis, et succo suo mella corrumpunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 12:5)
atque id secundae notae mel defluit, et ab diligentioribus seorsum reponitur, ne quod est primi saporis hoc adhibito fiat deterius.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 13:3)
at Pompei theatrum igne fortuito haustum Caesar extructurum pollicitus est eo quod nemo e familia restaurando sufficeret, manente tamen nomine Pompei.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 72장5)
vesperascente die sitim haustu gelidae aquae sedavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 49장5)
lacus immenso ambitu, specie maris, sapore corruptior, gravitate odoris accolis pestifer, neque vento impellitur neque piscis aut suetas aquis volucris patitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장12)
uir neque satis constans et ingenio truci in desperatione rerum mortem timore appetitam ita expauit, ut haustum uenenum paenitentia euomuerit medicumque manumiserit, quod sibi prudens ac sciens minus noxium temperasset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 2장 3:2)
Cum adierat Graecos, admonebat ab his gentibus inlata Graeciae bella Darei prius, deinde Xerxis insolentia, aquam ipsos terramque poscentium, ut ne que fontium haustum nec solitos cibos relinquerent deditis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 10장 8:1)
alium domi esse caeli haustum, alium lucis aspectum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 16:2)
Noote insequenti, gulae inflammatione correptus, dolore maximo, haustuque difficillimo laborans, vena ante lucem incisa fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.6)
Quid Titius, Romana breui uenturus in ora,Pindarici fontis qui non expalluit haustus, fastidire lacus et riuos ausus apertos?
(호라티우스의 첫번째 편지, 037)
nec sibi cenarum quivis temere arroget artem, non prius exacta tenui ratione saporum.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장25)
at illaintegrum perdunt lino vitiata saporem.
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장35)
Non est tantum in eo servitus idoli, si quis duobus digitulis tura comprehensa in bustum arae iaciat aut haustum patera fundat merum.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION