라틴어 문장 검색

Ficorum genera,etsi sapore atque habitu distant, uno modo, sed pro differentia agri seruntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 10:1)
Ita iucundioris saporis fructum, cum adoleverit, praebebit, et interim melius atque celerius frondebit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 12:7)
Tunc panacis et eryngii radices faeniculi seminibus miscendae, et cum fricti ac moliti tritici farina candenti aqua conspergendae, eoque medicamine salivandum aegrotum pecus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 2:3)
nam animal ipsum oleo mersum necatur, et cum imputruit, conteritur, eoque medicamine morsus muris aranei linitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 5:2)
Eo medicamine praedicta vitia curantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 31장 2:5)
Nec tamen ulla sunt tam blanda pabula, autetiam pascua, quorum gratia non exolescat usu continuo, nisi pecudum fastidio pastor occurrerit praebito sale, quod velut aquae ac pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis impositum, cum e pastu redierint oves, lambunt, atque eo sapore cupidinem bibendi pascendique concipiunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 3장 20:4)
Verum ea quandoque detonsa fuerit, ungi debet tali medicamine:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 7:3)
succus excocti lupini, veterisque vini faex, et amurca pari mensura miscentur, eoque liquamine tonsa ovis imbuitur,at que ubi per triduum dilibuto tergore medicamina perhibent, quarto die, si est vicinia maris, ad litus deducta mersatur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 4장 7:4)
quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta, Cum frigidus imber Altius ad vivum persedit, et horrida cano Bruma gelu, vel post tonsuram, si remedium praediciti medicaminis non adhibeas, si aestivum sudorem mari vel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris silvestribus rubis ac spinis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini steterunt:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 5:2)
Sunt autem complura medicamina, quae idcirco enumerabimus, non quia cunctis uti necesse sit, sed quoniam nonnullis regionibus quaedam reperirinequeunt, ut ex pluribus aliquod inventum remedio sit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 7:1)
Quibusdam placet rubiginis aeneae tertiam partem duabus veteris axungiae portionibus commiscere, tepefactoque uti medicamine.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 22:4)
Verum optimus caseus est, qui exiguum medicaminis habet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 2:1)
Similiter qualiscunque velis saporis efficere possis, adiecto quod elegeris condimento.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 7:2)
Est etiam non ingrati saporis muria perduratus, atque ita malini ligni vel culmi fumo coloratus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 7:5)
Hoc eodem medicamine contacti ricini decidunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 13장 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION