라틴어 문장 검색

vitis quidem quae natura caduca est et, nisi fulta est, fertur ad terram, eadem, ut se erigat, claviculis suis quasi manibus quidquid est nacta complectitur, quam serpentem multiplici lapsu et erratico, ferro amputans coercet ars agricolarum, ne silvescat sarmentis et in omnis partis nimia fundatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 67:5)
itaque ineunte vere in eis quae relicta sunt exsistit tamquam ad articulos sarmentorum ea quae gemma dicitur, a qua oriens uva se ostendit, quae et suco terrae et calore solis augescens primo est peracerba gustatu, dein maturata dulcescit vestitaque pampinis nec modico tepore caret et nimios solis defendit ardores.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:1)
adminiculorum ordines, capitum iugatio, religatio et propagatio vitium, sarmentorum ea, quam dixi, aliorum amputatio, aliorum immissio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 68:4)
nunc et de caespite vivo frange aliquid, largire inopi, ne pictus oberret caerulea in tabula, sed cenam funeris heres negleget iratus, quod rem curtaveris;
(페르시우스, 풍자, satire 618)
In medio autem caespes cum herbis excisus favum sustinebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 35:5)
Non haec autumno tellus viret aut alit herbas caespite laetus ager, non verno persona cantu mollia discordi strepitu virgulta locuntur, sed chaos et nigro squalentia pumice saxa gaudent ferali circum tumulata cupressu.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 120:6)
Perque resurgentes rivis labentibus herbas Gramineus madidam caespes obumbrat humum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 165)
Haec erat et teneri caespitis herba cibus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 106)
in gradibus sedit populus de caespite factis, qualibet hirsutas fronde tegente comas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:68)
est prope purpureos colles florentis Hymetti fons sacer et viridi caespite mollis humus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 143:3)
et modo carpebant vivax e cespite gramen, nunc epulae tenera fronde cacumen erant, postmodo glans nata est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권271)
Vesta iacet placidamque capit secura quietem, sicut erat, positum caespite fulta caput, at ruber hortorum custos nymphasque deasque captat et errantes fertque refertque pedes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권204)
"excipit abiectam caespite ripa suo."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권456)
De caespite virgo se levat et "salve numen, me indice" , dixit "audiat ipse licet maius Iove.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 35:6)
stagni tamen ultima vivo caespite cinguntur semperque virentibus herbis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 30:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION