라틴어 문장 검색

Quando ergo poteris tot hominum armatorum, quorum fovenda est cupiditas, timetur atrocitas, quando, inquam, poteris eorum concupiscentiam qui diligunt mundum, non dico satiare, quod fieri nullo modo potest, sed aliqua ex parte pascere, ne universa plus pereant, nisi tu facias quae deus prohibet et facientibus comminatur?
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 6:10)
Ista ergo dilige, ista concupisce, ista modis omnibus quaere.
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 11:3)
His itaque paucis si aviditas tua contenta non est et librum aliquem de hac re, quem diutius legas, desideras, patienter tibi sunt expectandae vacationes nostrae et rogandus deus, qui et otium et facultatem satiando de hac re animo tuo tribuere dignetur.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 3:4)
Avaritia pecuniae studium habet, quam nemo sapiens concupivit;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, I 3:2)
sed tamen spiritus eorum, postquam fuerit in se dilatatus, et majorem adeo dilatationem concupierit, trudit plane et agit partes crassiores in liquidum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 228:2)
At admoto calore, e contra appetit dilatari, et concupiscet novam sphaeram, et transit et migrat in illam libenter, tanquam in novam formam (ut loquuntur);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 445:9)
Quique primo alimento caret, satiabit se secundo.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 2:6)
Fili, concupiscens sapientiam conserva iustitiam, et Deus praebebit illam tibi.
(불가타 성경, 집회서, 1장33)
Non concupiscas multitudinem filiorum infidelium et iniquorum.
(불가타 성경, 집회서, 15장22)
Ne incidas in mulieris speciem et non concupiscas mulieris opes.
(불가타 성경, 집회서, 25장28)
Alterum alterius confirmat bonum; et quis satiabitur videns gloriam eius?
(불가타 성경, 집회서, 42장26)
Tunc fugiebant duae, tres civitates ad unam civitatem, ut biberent aquam, et non satiabantur; sed non redistis ad me ", dicit Dominus.
(불가타 성경, 아모스서, 4장8)
Concupiscunt agros, et violenter tollunt, domos, et rapiunt. Et opprimunt virum et domum eius, hominem et hereditatem eius.
(불가타 성경, 미카서, 2장2)
seminastis multum et intulistis parum, comedistis et non estis satiati, bibistis et non estis inebriati, operuistis vos et non estis calefacti, et, qui pro mercede operatus est, misit eam in sacculum pertusum.
(불가타 성경, 하까이서, 1장6)
dixitque ad populum: " Non concupiscatis spolia, quia bellum contra nos est,
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장17)

SEARCH

MENU NAVIGATION